라틴어 문장 검색

Neque enim minus imperspicua incerta fallacia sunt iudicum ingenia quam tempestatum terrarumque.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 17:1)
Egregium hac adversus tempestates receptaculum;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 4:3)
Non illud voces servolorum, non maris murmur, non tempestatum motus non fulgurum lumen, ac ne diem quidem sentit, nisi fenestris apertis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 22:2)
Cepi autem non mediocrem voluptatem, quod hunc librum cum amicis recitare voluissem, non per codicillos, non per libellos, sed 'si commodum' et 'si valde vacaret' admoniti - numquam porro aut valde vacat Romae aut commodum est audire recitantem -, foedissimis insuper tempestatibus per biduum convenerunt, cumque modestia mea finem recitationi facere voluisset, ut adicerem tertium diem exegerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 4:1)
Contra vereor ne sit incautum, rem tam magnam isdem tempestatibus isdem casibus subdere;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 4:1)
Accepi pulcherrimos turdos, cum quibus parem calculum ponere nec urbis copiis ex Laurentino nec maris tam turbidis tempestatibus possum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 2 1:1)
sed licet cessaverint illae tempestate detentae, tu tamen meruisti ut acceptum tibi fieret, quod quo minus exhiberes, non per te stetit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 34 3:2)
Hic assiduae tempestates et crebra diluvia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 1:2)
Viderunt quos excelsioribus terris illa tempestas deprehendit, alibi divitum apparatus et gravem supellectilem, alibi instrumenta ruris, ibi boves aratra rectores, hic soluta et libera armenta, atque inter haec arborum truncos aut villarum trabes atque culmina varie lateque fluitantia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 4:1)
"nec fera tempestas toto tamen horret in anno:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권278)
te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur, cum paene est Corsis obruta classis aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권131)
"Non ego pro mundi regno magis anxius illa tempestate fui, qua centum quisque parabat inicere anguipedum captivo bracchia caelo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 25:1)
ninguidus agnoscit Boreas atque imbrifer Eurus nimborum dominum tempestatumque potentem, excitamque hiemem verrunt vidente sereno, quis pelagi calcarit aquas?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3221)
nec tamen idcirco minor est aut fructus agelli aut tempestatis clementia laeta serenae, temperet aut pluvius qui culta novalia ventus.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2353)
"ecce fidem quatiens tempestas saeva premebat plebem dicatam Christianae gloriae."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.10)

SEARCH

MENU NAVIGATION