라틴어 문장 검색

omnino autem bona possessa non esse constitui, quod bonorum possessio spectetur non in aliqua parte, sed in universis quae teneri et possideri possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 2:3)
a quo censet eum, cum alia praeclara quaedam et magnifica didicisse tum uberem et fecundum fuisse gnarumque, quod est eloquentiae maximum, quibus orationis modis quaeque animorum partes pellerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 4장 2:1)
Sed ut segetes fecundae et uberes non solum fruges verum herbas etiam effundunt inimicissimas frugibus, sic interdum ex illis locis aut levia quaedam aut causis aliena aut non utilia gignuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 2:3)
Nam cum est oratio mollis et tenera et ita flexibilis ut sequatur quocumque torqueas, tum et naturae variae et voluntates multum inter se distantia effecerunt genera dicendi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 2:3)
multis enim modis sine hereditate teneri pecuniae mortuorum possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 1:10)
non enim silice nati sumus, sed est naturale in animis tenerum quiddam atque molle, quod aegritudine quasi tempestate quatiatur, nec absurde Crantor ille, qui in nostra Academia vel in primis fuit nobilis, minime inquit adsentior is qui istam nescio quam indolentiam magno opere laudant, quae nec potest ulla esse nec debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 12:4)
"hic aliquis, cui circum umeros hyacinthina laena est, rancidulum quiddam balba de nare locutus Phyllidas, Hypsipylas, vatum et plorabile siquid, eliquat ac tenero subplantat verba palato."
(페르시우스, 풍자, satire 125)
"quidnam igitur tenerum et laxa cervice legendum?"
(페르시우스, 풍자, satire 173)
"Sed quid opus teneras mordaci radere vero auriculas?"
(페르시우스, 풍자, satire 177)
aut cur non potius teneroque columbo et similis regum pueris pappare minutum poscis et iratus mammae lallare recusas?
(페르시우스, 풍자, satire 313)
tenero latet ulcus in ore putre, quod haut deceat plebeia radere beta.
(페르시우스, 풍자, satire 367)
teneros tu suscipis annos Socratico, Cornute, sinu.
(페르시우스, 풍자, satire 512)
Complosit illa tenerius manus et O inquit hominem acutum atque urbanitatis vernaculae fontem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:3)
Nam ut quisque versum pedibus instruxit sensumque teneriorem verborum ambitu intexuit, putavit se continuo in Heliconem venisse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:2)
81 P.L.M. Parvula securo tegitur mihi culmine sedes uvaque plena mero fecunda pendet ab ulmo.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION