라틴어 문장 검색

Iane biceps, anni tacite labentis origo, solus de superis qui tua terga vides, dexter ades ducibus, quorum secura labore otia terra ferax, otia pontus habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권33)
nam tibi par nullum Graecia numen habet, ede simul causam, cur de caelestibus unus, sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권45)
ferimus quae possumus arma, dextraque non omni munere nostra vacat, si mihi non valido torquentur pila lacerto, nec bellatoris terga premuntur equi, nec galea tegimur nec acuto cingimur ense, (his habilis telis quilibet esse potest), at tua prosequimur studioso pectore, Caesar, nomina, per titulos ingredimurque tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권9)
dumque Lyram quaeret, medii quoque terga Leonis in liquidas subito mersa notabit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권44)
inde (fide maius) tergo delphina recurvo se memorant oneri supposuisse novo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권67)
prior est, quam dicimus Arcton, Arctophylax formam terga sequentis habet, saevit adhuc canamque rogat Saturnia Tethyn, Maenaliam tactis ne lavet Arcton aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권128)
destrictis ensibus ipsi Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt, non aliter quam cum Libyca de gente leones invadunt sparsos lata per arva greges, diffugiunt hostes inhonestaque volnera tergo accipiunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권138)
augur erat (nomen longis intercidit annis, nuper ab Etrusca venerat exul humo), ille caprum mactat, iussae sua terga puellae pellibus exsectis percutienda dabant, luna resumebat decimo nova cornua motu, virque pater subito nuptaque mater erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권288)
te memorant fratremque tuum (nam iuncta micatis signa) duos tergo sustinuisse deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권295)
"hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater, qui mea crudeli laceravit verbere terga."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권433)
spectant iuvenem gladiosque recondunt tergaque deducta veste notata vident, flent quoque et, ut secum tueatur bella, precantur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권436)
talia fatus ense latus cinxit tergaque pressit equi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권494)
audibat iamdudum verba querentis Liber, ut a tergo forte secutus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권335)
utque piger pandi tergo residebat aselli, applicat hunc ulmo corticibusque cavis, constitit ipse super ramoso stipite nixus atque avide trunco condita mella petit, milia crabronum coeunt et vertice nudo spicula defigunt oraque sima notant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권491)
"aera deae comites raucaque terga movent, cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권136)

SEARCH

MENU NAVIGATION