라틴어 문장 검색

Nam Plautus P. Claudio L. Porcio viginti annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus est, Catone censore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 3:6)
cum lege Pompeia ternis horis ad dicendum datis ad causas simillimas inter se vel potius easdem novi veniebamus cotidie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 94장 2:2)
Huic autem proximum inferiorem orbem tenet *πυρόεισ, quae stella Martis appellatur, eaque quattuor et viginti mensibus sex ut opinor diebus minus eundem lustrat orbem quem duae superiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 53:1)
hoc qui existimat fieri potuisse, non intellego cur non idem putet, si innumerabiles unius et viginti formae litterarum vel aureae vel qualeslibet aliquo coiciantur, posse ex is in terram excussis annales Enni ut deinceps legi possint effici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 93:2)
quippe qui omnium maturrime ad publicas causas accesserim annosque natus unum et viginti nobilissimum hominem et eloquentissimum in iudicium vocarim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 74:3)
Atque ita cum tres et viginti regnavisset annos, est mortuus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 51:3)
526M Itaque illa praeclara constitutio Romuli cum ducentos annos et viginti fere firma mansisset lex illa tota sublata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 84:1)
ego L. Metellum memini puer, qui, cum quadriennio post alterum consulatum pontifex maximus factus esset, viginti et duos annos ei sacerdotio praefuit, ita bonis esse viribus extremo tempore aetatis, ut adulescentiam non requireret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 39:2)
exspectemus Tartessiorum regis aetatem - fuit enim, ut scriptum video, Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta regnaverat annos, centum viginti vixerat - sed mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur, in quo est aliquid extremum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 88:3)
esse locum tam prope Romam ubi multi sint qui Vatinium numquam viderint, ubi nemo sit praeter me qui quemquam ex viginti viris vivum et salvum velit, ubi me interpellet nemo, diligant omnes!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 6 4:3)
hercule verum ut loquamur, subcontumeliose tractatur noster Publius, primum qui, cum domi Caesaris quondam unus vir fuerit, nunc ne in viginti quidem esse potuerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 7 6:1)
nam, si hoc exspectandumst, dum totum bellum conficiam, viginti oppida sunt Dalmatiae antiqua, quae ipsi sibi asciverunt, amplius sexaginta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 10a 3:4)
Cum loquimur 'terni,' nihil flagiti dicimus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 3:7)
Lepidus ad forum Voconi castra habet, qui locus a foro Iuli quattuor et viginti millia passus abest, ibique me exspectare constituit, quem ad modum ipse mihi scripsit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 17 1:4)
viginti millia passuum cum abessent, res mihi nuntiata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION