라틴어 문장 검색

is terror obstructas mentis consiliis ducis aperuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장2)
eo notabilior caedes fuit, quia filius patrem interfecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장6)
omnisque caedes et vulnera et sanguis aviditate praedae pensabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장9)
completur caede quantum inter castra murosque vacui fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장8)
ut quis ordine anteibat, cedere fortunae, ne Cremona quoque excisa nulla ultra venia omnisque ira victoris non in vulgus inops, sed in tribunos centurionesque, ubi pretium caedis erat, reverteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장2)
nec procul caede aberant, cum precibus ducum mitigatus est miles.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장2)
non dignitas, non aetas protegebat quo minus stupra caedibus, caedes stupris miscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장2)
nec illis aut honorare eam caedem ius hominum aut ulcisci ratio belli permittebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 51장2)
Vt terrorem Italiae possessa Mevania ac velut renatum ex integro bellum intulerat, ita haud dubium erga Flavianas partis studium tam pavidus Vitellii discessus addidit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장1)
et terrore famaque aucti exercitus Vitellianae cohortes nutabant, nullo in bellum adhortante, multis ad transitionem, qui suas centurias turmasque tradere, donum victori et sibi in posterum gratiam, certabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장2)
visa caede in desperationem versi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장4)
melior interpretatio, mitem virum abhorrere a sanguine et caedibus, eoque crebris cum Vitellio sermonibus de pace ponendisque per condicionem armis agitare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장5)
inde armatum agmen emissum, stratam innocentium caedibus celeberrimam urbis partem, ne Capitolio quidem abstineri.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장6)
Sabinus et Atticus onerati catenis et ad Vitellium ducti nequaquam infesto sermone vultuque excipiuntur, frementibus qui ius caedis et praemia navatae operae petebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장4)
caedem eius laetam fuisse Muciano accepimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION