라틴어 문장 검색

nam, ut transeam, quemadmodum vulgo imperiti loquantur, tota saepe theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare scimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 265:1)
et Gorgias in Olympico laudans eos, qui primi tales instituerint conventus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 226:3)
Tamen quibusdam videtur esse nonnunquam de iucunditate sola consultatio, ut si de aedificando theatro, instituendis ludis deliberetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 245:1)
item theatro, templo, contione, crescit invidia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 34:5)
est commovendum theatrum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 70:2)
stulte interrogaverat exeuntem de theatro Campatium Titius Maximus, an spectasset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 180:3)
cum etiam in ceteris actibus vitae non idem in foro, curia, campo, theatro, domi facere conveniat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 48:2)
et vilissimis etiam quibusdam impetrant aures, ut, quibus nullus est in bibliothecis locus, sit etiam frequens in theatris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 151:2)
adnotandae magis proprietates, quae transferri non poterant, manus iactare et dulces exclamationes theatri causa producere et ingrediendo ventum concipere veste et nonnunquam dextro latere facere gestus, quod neminem alium nisi Demetrium decuit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 326:1)
sed quia deserta ab his, qui se ad eloquentiam contulerunt, studia sapientiae non iam in actu suo atque in hac fori luce versantur, sed in porticus et in gymnasia primum, mox in conventus scholarum recesserunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 60:1)
Postquam omnium animos alacris videt, cohortatus, ut petitionem suam curae haberent, conventum dimisit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장8)
Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nuntiabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia servile bellum moveri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장3)
Primo conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros finisque imperi singulis constitui.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장1)
Postquam res in Africa gestas quoque modo actae forent fama diuulgauit, Romae per omnis locos et conventus de facto consulis agitari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장1)
satis enim magnum alter alteri theatrum sumus."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION