라틴어 문장 검색

[tamen ea carere diutius non potes] quae quidem quibus abs te initiata sacris ac devota sit, nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere. VII.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 16:2)
Non vident id se cupere, quod si adepti sint, fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit necesse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 19:7)
Lentulum autem sibi confirmasse ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum Cornelium, ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset necesse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 9:3)
Vide quid tibi iam sit necesse, et cura ut omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 12:6)
Servus est nemo, qui modo tolerabili condicione sit servitutis, qui non audaciam civium perhorrescat, qui non haec stare cupiat, qui non [tantum], quantum audet et quantum potest, conferat ad communem salutem voluntatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 16:5)
Ille enim id solum fieri posse dicit, quod aut sit verum aut futurum sit verum, et, quicquid futurum sit, id dicit fieri necesse esse et, quicquid non sit futurum, id negat fieri posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 21:2)
Tu, et quae non sint futura, posse fieri dicis, ut frangi hanc gemmam, etiamsi id numquam futurum sit, neque necesse fuisse Cypselum regnare Corinthi, quamquam id millensimo ante anno Apollinis oraculo editum esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 21:3)
Qui locus attingit hanc quaestionem, nihil fieri, quod non necesse fuerit, et, quicquid fieri possit, id aut esse iam aut futurum esse, nec magis commutari ex veris in falsa posse ea, quae futura, quam ea, quae facta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 27:5)
Nec magis erat verum Morietur Scipio quam Morietur illo modo, nec magis necesse mori Scipioni quam illo modo mori, nec magis inmutabile ex vero in falsum Necatus est Scipio quam Necabitur Scipio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 28:5)
Licet enim Epicuro concedenti omne enuntiatum aut verum aut falsum esse non vereri, ne omnia fato fieri sit necesse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 29:1)
illa enim sententia habet aliquid disputationis, haec vero non est tolerabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 32:5)
Etenim erit confiteri necesse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 41:5)
Si omne futurum ex aeternitate verum est, ut ita certe eveniat, quem ad modum sit futurum, omnia necesse est conligatione naturali conserte contexteque fieri, nihil dicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 47:3)
Itaque dicebat Carneades ne Apollinem quidem futura posse dicere nisi ea, quorum causas natura ita contineret, ut ea fieri necesse esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 47:5)
Ergo nec de Oedipode potuisse Apollinem praedicere nullis in rerum natura causis praepositis, cur ab eo patrem interfici necesse esset, nec quicquam eius modi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 48:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION