라틴어 문장 검색

ferunt minaces verberantium genas inlacrimasse sponte dimanantibus guttis per ora barbarum frementia, scribas et ipsos et coronam plebium proceresque siccis non stetisse visibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1297)
"narravi et illud nobile ac memorabile certamen, una matre quod septem editi gessere pueri, sed tamen factis viri, hortante eadem matre in ancipiti exitu poenae et coronae sanguini ut ne parcerent."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1310)
"gemmis vestiet apicem hunc corona regio ex diademate."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1315)
"summus sacerdos nempe sub terram scrobe acta in profundum consecrandus mergitur, mire infulatus, festa vittis tempora nectens, corona tum repexus aurea, cinctu Gabino sericam fultus togam."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1424)
duplex corona est praestita martyri:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis3)
cingit coronis interea Deus frontem duabus martyris innubae:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis46)
"quae vincula tandem, pro pudor, armigeris amor est perferre lacertis, lilia luteolis interlucentia sertis et ferrugineo vernantes flore coronas?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 194)
auri sordida frusta rudis nec adhuc fornace recoctam materiam, tineis etiam marsuppia crebris exesa et virides obducta aerugine nummos dispergit servata diu victrix et egenis dissipat ac tenues captivo munere donat, tunc circumfusam vultu exultante coronam respiciens alacris media inter milia clamat:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1166)
praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, maxima natarum Priami, colloque monile bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 36:4)
Tum pater Anchises magnum cratera corona induit, implevitque mero, divosque vocavit stans celsa in puppi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 22:3)
vocat iam carbasus auras, puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 17:3)
Munera principio ante oculos circoque locantur in medio, sacri tripodes viridesque coronae, et palmae pretium victoribus, armaque et ostro perfusae vestes, argenti aurique talenta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 5:3)
Hic Nisus, "Si tanta" inquit "sunt praemia victis, et te lapsorum miseret, quae munera Niso digna dabis, primam merui qui laude coronam, ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 14:4)
omnibus in morem tonsa coma pressa corona;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:5)
" Praeterea, castis adolet dum altaria taedis et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo, visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem, [atque omnem ornatum flamma crepitante cremari] regalisque accensa comas, accensa coronam insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo involvi ac totis Volcanum spargere tectis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION