라틴어 문장 검색

Sed ad instituta redeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 2:6)
Nam eius aequalem M'. Glabrionem bene institutum avi Scaevolae diligentia socors ipsius natura neglegensque tardaverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 1:2)
Sed ad sermonem institutum revertamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 3:7)
de re publica vero non minus vehemens orator quam bellator fuit, effrenatus et acer nimis, sed bene iuris publici leges atque instituta cognoverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 3:2)
quod quamquamn scienter eleganterque tractabat, nimium tamen inquirens in se atque ipse sese observans metuensque ne vitiosum colligeret, etiam verum sanguinem deperdebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 1:3)
hoc forense concertatorium iudiciale non tractavit genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 2:11)
Denique ita me in re publica tractabo, ut meminerim semper, quae gesserim, curemque, ut ea virtute, non casu gesta esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 29:2)
nec enim, id quod recte existimas, oratoria illa studia deserui, quibus etiam te incendi, quamquam flagrantissumum acceperam, nec ea, quae nunc tracto, minuunt, sed augent potius illam facultatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 6:4)
Atque hoc, si placet, quale sit videamus in adsensionibus, quas prima oratione tractavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 58:1)
Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis exquisitaque doctrina philosophi Graeco sermone tractavissent, ea Latinis litteris mandaremus, fore ut hic noster labor in varias reprehensiones incurreret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 2:1)
nam si dicent ab illis has res esse tractatas, ne ipsos quidem Graecos est cur tam multos legant, quam legendi sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 8:3)
audax negotium, dicerem impudens, nisi hoc institutum postea translatum ad philosophos nostros esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 2:4)
nunc vero, quoniam haec nos etiam tractare coepimus, suppeditabit nobis Atticus noster e thesauris suis quos et quantos viros!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 87:5)
quamquam ea verba, quibus instituto veterum utimur pro Latinis, ut ipsa philosophia, ut rhetorica, dialectica, grammatica, geometria, musica, quamquam Latine ea dici poterant, tamen, quoniam usu percepta sunt, nostra ducamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 7:4)
quis autem tam agrestibus institutis vivit, aut quis contra studia naturae tam vehementer obduravit, ut a rebus cognitione dignis abhorreat easque sine voluptate aut utilitate aliqua non requirat et pro nihilo putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 48:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION