라틴어 문장 검색

prima et tertia ut in Macedoniam traicerentur, secunda et quarta ut in Italia remanerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 339:2)
Sicinius qui, priusquam magistratu abiret, Brundisium ad classem et ad exercitum praemissus erat, traiectis in Epirum quinque milibus peditum, trecentis equitibus, ad Nymphaeum in agro Apolloniati castra habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 382:3)
Lentuli in Cephallaniam missi, ut in Peloponnesum traicerent oramque maris in occidentem versi ante hiemem circumirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 387:1)
inde Boeotiam atque Euboeam adspicere iussi, tum in Peloponnesum traicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 388:2)
priusquam digrederentur a Corcyra, litterae a Perseo adlatae sunt, quibus quaerebat quae causa Romanis aut in Graeciam traiciendi copias aut urbes occupandi esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 389:1)
haec ne dicerentur a me, uno modo vitare potuisti, non quaerendo quam ob causam exercitus in Macedoniam traicerentur, aut praesidia in sociorum urbes mitteremus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 425:1)
inde certamine orto, nisi in tribunal legatorum perfugisset, haud multum afuit quin ab exulibus fautoribusque eorum interficeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 465:1)
id praesidium ad Chalcidem tuendam, dum Romanus exercitus in Graeciam traiceretur, missum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 471:1)
adeo enim apparatibus belli fuisse instructum, ipsis nulla parata re, ut omnia opportuna loca praeoccupari ante ab eo potuerint quam exercitus in Graeciam traiceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 494:1)
Ab Reginis triremi una sumpta, ab Locris duabus, ab Uritibus quattuor, praeter oram Italiae supervectus Calabriae extremum promunturium Ionio mari Dyrrhachium traicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 512:1)
ibi decem ipsorum Dyrrhachinorum, duodecim Issaeorum, quinquaginta quattuor Gentii regis lembos nanctus, simulans se credere eos in usum Romanorum comparatos esse, omnibus abductis die tertio Corcyram, inde protinus in Cephallaniam traicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 513:1)
ibi stetit classis, simul opperiens ut terrestres copiae traicerentur, simul ut onerariae ex agmine suo per altum dissipatae consequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 515:1)
satis constabat, secundum eum exercitum, quem magnus Alexander in Asiam traiecit, numquam ullius Macedonum regis copias tantas fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 550:2)
vix duo milia hominum cum ipso legato in castra perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 112:3)
achaico concilio Aegii iis dato benigne locuti auditique, egregia spe futuri status fidissima gente relicta, in Aetoliam traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 191:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION