라틴어 문장 검색

ego quoque in illa parum mihi patior nocere desidiam, comples ipse 1 personam religiosi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 10:5)
quod superest, deum posco, ut te filii consequantur aut, quod te plus decet velle, transcendant, et quicumque non sustinet diligere provectum, medullitus aestuantes a semet ipso livoris proprii semper exigat poenas, cumque nullas in te habuerit umquam misericordiae causas, habeat invidiae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 4:1)
praeterea his hoc praestantissimum bonis Fama superaggerat, quod te asserit hasce tot gratias fastigatissimae caritatis arce transcendere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 2:1)
iubetis enim tam diversa quam nimia explicarique decernitis opus, quod ab extremitate mea tam difficile conpletur quam inpudenter incipitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 1:4)
nam peragratis forte dioecesibus cum domum veni, si quod schedium temere iacens chartulis putribus ac veternosis continebatur, raptim coactimque translator festinus exscripsi, tempore hiberno nil retardatus, quin actutum iussa complerem, licet antiquarium moraretur insiccabilis gelu pagina et calamo durior gutta, quam iudicasses imprimentibus digitis non fluere sed frangi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 2:1)
tu Troica dignus saecula et Euboici transcendere pulveris annos Nestoreosque situs!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici69)
genitor, non indigus aevi, non nimius, trinisque decem quinquennia lustris iuncta ferens, sed me pietas numerare dolorque non sinit, o Pylias aevi transcendere metas et Teucros aequare senes, o digne videre me similem!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum93)
laeto regalia coetu atria complentur, species est cernere avorum comminus et vivis certantia vultibus aera.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권71)
"umbrisne an supero dimissus Apolline complet spiritus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권256)
nusquam ille, et prata recentes amisere notas, viridi piger accubat hostis collectus gyro spatiosaque iugera complet, sic etiam obliqua cervicem expostus in alvo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권202)
Quae per miliapassuum DCCC in Boream longa, latitudinis habet milia CC, exceptis dumtaxat prolixioribus diuersorum promontoriorum tractibus, quibus efficitur, ut circuitus eius quadragies octies LXXV milia conpleat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 1:2)
cum in Armenia, Macedonia, Italia, ceterisque eiusdem lineae regionibus longissima dies siue nox XV, breuissima VIIII conpleat horas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:15)
Hoc autem bellum quarto imperii sui anno conpleuit, qui est annus ab incarnatione Domini XLVI;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. III.7)
Sacrificia haec, quae a uobis redduntur daemonibus, nec auxiliari subiectis possunt, nec supplicantium sibi desideria uel uota conplere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:18)
Qui uidelicet fluuius, ministerio persoluto, deuotione conpleta, officii testimonium relinquens, reuersus est ad naturam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION