라틴어 문장 검색

"Ne mordentes invicem mutuo consumamini,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:6)
Annis igitur plurimis sic suam transegit aetatem, ut ante se vetulam cerneret, quam adulescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui philosophiam meditationem mortis esse dixisset.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 6:1)
"in gladio enim, fame et pestilentia ego consumam eos."
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:6)
Ceterum totos dies in huiusce modi confabulatione consumens quare solus cum sola et non cum arbitris sedes?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:27)
inpune diem consumpserit ingens Telephus aut summi plena iam margine libri scriptus et in tergo necdum finitus Orestes?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I4)
Curius quid sentit et ambo Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli, quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuventus, tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos umbra venit?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II84)
"privatis maiora focis, genialis agatur iste dies, propera stomachum laxare sagina, et tua servatum consume in saecula rhombum."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV27)
consumptis opibus vocem, Damasippe, locasti sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII73)
conducta pecunia Romae et coram dominis consumitur;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI20)
paucos consume dies et dicere te miserum, postquam illinc veneris, aude.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII60)
servorum ventres modio castigat iniquo ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam mucida caerulei panis consumere frusta, hesternum solitus medio servare minutal Septembri nec non differre in tempora cenae alterius conchem aestivam cum parte lacerti signatam vel dimidio putrique siluro, filaque sectivi numerata includere porri.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV46)
Quippe cum quattuor Pyrrho, tredecim anni Annibali suffecerint, ille per quadraginta annos restitit, donec tribus ingentibus bellis subactus felicitate Sullae, virtute Luculli, magnitudine Pompei consumeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 2:1)
Hic enim victos et apud Hennam novissime obsessos cum fame quasi pestilentia consumpsisset, reliquias latronum compedibus, catenis crucibusque punivit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 8:1)
Quippe et Theodotus magister auctorque totius belli, et ne virilia quidem portenta, Pothinus atque Ganymedes diversa per mare et terras fuga morte consumpti.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 60:2)
Inde pulvere et strepitu, etiam nocte vicina eximentibus gestae rei sensum, cum speculator quoque in id missus tardius nuntiaret, transactum de partibus ratus uni ex proximis auferendum praebuit caput.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION