라틴어 문장 검색

me haud paenitet eorum sententiae esse quibus et apparitores hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, et numerum quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse Etruscos, quod ex duodecim populis communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 88:2)
trecentosque armatos ad custodiam corporis, quos Celeres appellavit, non in bello solum sed etiam in pace habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 168:2)
atque omnium primum ad cursus lunae in duodecim menses discribit annum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 207:1)
Salios item duodecim Marti Gradivo legit tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen caelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire canentes carmina tripudiis sollemnique saltatu iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 213:1)
Tullus in re trepida duodecim vovit Salios fanaque Pallori ac Pavori.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 289:3)
ita pedestri exercitu ornato distributoque equitum ex primoribus civitatis duodecim scripsit centurias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 443:2)
deinde, quo plus virium in senatu frequentia etiam ordinis faceret, caedibus regis deminutum patrum numerum primoribus equestris gradus lectis ad trecentorum summam explevit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 11:1)
trecenti coniuravimus principes iuventutis Romanae, ut in te hac via grassaremur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 136:2)
armorum immemores obsides dant trecentos principum a Cora atque Pometia liberos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 233:2)
Sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius gentis, quorum neminem ducem sperneres, egregius quibuslibet temporibus senatus, ibant, unius familiae viribus Veienti populo pestem minitantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 545:1)
trecentos sex perisse satis convenit, unum prope puberem aetate relictum, stirpem genti Fabiae dubiisque rebus populi Romani saepe domi bellique vel maximum futurum auxilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 565:2)
cum vicini Veientes incommodi magis quam graves essent, familia Fabiorum id bellum gerendum depoposcit misitque in id trecentos et sex armatos, qui ad Cremeram praeter unum ab hostibus caesi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha30)
censa civium capita centum septendecim milia trecenta undeviginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 265:4)
eo die penes praefectum iuris fasces duodecim erant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 355:2)
priusquam urbe egrederentur, leges decemvirales, quibus tabulis duodecim est nomen, in aes incisas in publico proposuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 639:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION