라틴어 문장 검색

ad quorum casum cum impetum Romani milites per ipsam stragem ruinarum facerent, alii scalis etiam ascensum in muros temptarent, adeo obstinate restitere oppidani ut facile appareret plus in armis et virtute quam in moenibus auxilii esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 364:2)
quibus spretis consensu oppidanorum et militum, qui in arce erant, legati ad consulem missi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 505:2)
oppidanos primo et ad speciem et ad ictus moenium cum terribili sonitu editos pavor ac trepidatio cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 54:2)
in castra omnes trepida fuga compulsi sunt, deinde ipsis exuti castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 332:3)
oppidani cum ignes nocte e turribus nequiquam, quod signum convenerat, sustulissent, destituti ab unica spe auxilii in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 567:1)
oppidani primum impetum hostium sustinuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 580:1)
quarto die cum et scalae undique ad muros erigerentur et porta vi maiore oppugnaretur, oppidani depulsa vi muris ad portam tuendam concurrunt eruptionemque repentinam in hostis faciunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 582:1)
consultantibus, quid agerent - aderant autem Eumenes et Attalus in consilio - trepidus nuntius adfert hostem magno agmine adesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 616:1)
phalanx trepido nuntio accita cum raptim duceretur, primo in angustiis captivorum agmini oblata vehiculisque frumento onustis haesit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 736:2)
a quibus relicti oppidani in deditionem extemplo veniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 752:2)
inde frumento complurium dierum sumpto iussoque apparatu oppugnandarum urbium sequi, tertio die ad Uscanam Penestianae terrae ea maxima urbs est - posuit castra, prius tamen quam vim admoveret, missis qui temptarent nunc praefectorum praesidii, nunc oppidanorum animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 203:1)
Marcius cum classe ab Heracleo Thessalonicam profectus et agrum pluribus locis expositis per litora armatis late vastavit et procurrentes ab urbe secundis aliquot proeliis trepidos intra moenia compulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 123:1)
erant in praesidio Cassandreae praeter non contemnendam iuventutem oppidanorum octingenti Agrianes et duo milia Penestarum Illyriorum a Pleurato inde missi, bellicosum utrumque genus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 138:1)
Nescio edepol quid tu timidus es, trepidas, Epidice, ita voltum tuom videor videre commeruisse hic me absente in te aliquid mali.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1199)
cunctae coeunt trepidumque sequuntur, iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem, iam se damnantem, iam se peccasse fatentem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION