라틴어 문장 검색

Si maxima gloria nobis Semper erit, tanti pignus servasse mariti, Tu quoque devotos sacro tibi foedere muros, Oramus, sociosque lares dignare vel una Nocte tua:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:2)
eloquere utrumque nobis, et quid tibi est et quid velis nostram operam, ut nos sciamus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 152)
tanta est exspectatio vel animi vel ingeni tui, ut ego te obsecrare obtestarique non dubitem, sic ad nos conformatus revertare, ut, quam exspectationem tui concitasti, hanc sustinere ac tueri possis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 1 3:3)
Quod cupis in nostris dicique legique libellis Et nonnullus honos creditur iste tibi, Ne valeam, si non res est gratissima nobis Et volo te chartis inseruisse meis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXI1)
Quod si tibi tantum in nobis videtur esse, quibus etiam si ingenium, ut tu putas, non maxime defuit, doctrina certe et otium et hercule etiam studium illud discendi acerrimum defuit, quid censes, si ad alicuius ingenium vel maius illa, quae ego non attigi, accesserint, qualem illum et quantum oratorem futurum?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 79:1)
Quam quos cum Rutulo morti Ramnete dederunt Impiger Hyrtacides Hyrtacidaeque comes . Cliniadaeve modo circumdatus ignibus atris Membra feras Stygiae semicremata neci . Utque Remo muros auso transire recentes, Noxia sint capiti rustica tela tuo . Denique Sarmaticas inter Geticasque sagittas His precor ut vivas et moriare locis . Haec tibi tantisper subito sint missa libello,, Inmemores ne nos esse querare tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 29:3)
sed tibi, crede mihi, cornua rursus erunt, aut nos e nostra te, saeva, fugabimus urbe:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33a11)
Aeschrodora, tu quae amicos tibi habes lenonum aemulos lanios, qui, item ut nos iurando, iure malo male quaerunt rem, audi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 265)
ego quamquam ex tuis litteris, quas mihi misisti perspexeram te magis iudicio bonorum quam insignibus gloriae delectari, tamen considerandum nobis existimavi, etiam si tu nihil postulares, quantum tibi a re p. deberetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 13 2:1)
Nec te ipsum satis nosse arbitror, sed nobis crede, quantum boni feceris talia nobis scripta mittendo.
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 1:6)
Saepe tibi studioso animo venante requirens carmina uti possem mittere Battiadae qui te lenirem nobis, neu conarere tela infesta mihi mittere in usque caput, hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem, Gelli, nec nostras hic valuisse preces.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1161)
Vereri te, inquit, arbitror ne per nos hic sermo tuus emanet et ei tibi suscenseant quos praeterieris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 65장 1:6)
magno opere te hortor pro tuo singulari perpetuoque studio in rem publicam ut te ad nos conferas ut communi consilio rei publicae adflictae opem atque auxilium feramus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11C 1:5)
tu si nos omnis amas et praecipue me, magistrum tuum, confirma te.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 3 1:6)
Me hic valere et (tute audacter dicito, Tyndare) inter nos fuisse ingenio haud discordabili, neque te commeruisse culpam (neque me adversatum tibi) beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 347)

SEARCH

MENU NAVIGATION