라틴어 문장 검색

et quia Lamia cum posita in tumulo est, tum regionem maxime Oetae spectat, oppido quam breve intervallum videtur, et omnia in conspectu sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 304:2)
agendi de pace tumulum quendam adversus Elaeam castris cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 209:1)
euntibus extemplo apparuere Athamanes in tumulos imminentes viae discurrentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 19:1)
Macedones parum loco freti ab Aethopia in altiorem deruptioremque undique tumulum concessere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 26:1)
Ambracia tumulo aspere subiecta est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 41:2)
urbs, qua murus vergit in campos et flumen, occidentem, arx, quae imposita tumulo est, orientem spectat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 42:1)
praeterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo saepta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia passuum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 43:2)
equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 255:1)
Galli ab duobus lateribus satis fidentes invia esse, ab ea parte quae in meridiem vergeret, ut armis clauderent viam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum imminentem viae minus mille passuum a castris occupandum mittunt, eo se rati veluti castello iter impedituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 257:1)
Romanos victores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 271:1)
consul, postquam ad tumulos ab levi armatura captos prima signa legionum pervenerunt, respirare et conquiescere paulisper militem iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 276:1)
simul strata per tumulos corpora Gallorum ostentat et, cum levis armatura proelium tale ediderit, quid ab legionibus, quid ab iustis armis, quid ab animis fortissimorum militum expectari?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 276:2)
praecedere tamen iubet levem armaturam, quae, cum staret agmen, colligendis per tumulos telis ut missilia sufficerent, haud segne id ipsum tempus consumpserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 278:1)
raptos a diis homines dici, quos machinae illigatos ex conspectu in abditos specus abripiant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 139:1)
minus quingentos passus a vallo instruxerat Perseus suos circa tumulum quem Callinicum vocant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 630:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION