라틴어 문장 검색

quae cum filium in proelium misisset et interfectum audisset, idcirco inquit genueram, ut esset, qui pro patria mortem non dubitaret occumbere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 101:3)
praeclare Anaxagoras, qui cum Lampsaci moreretur, quaerentibus amicis, velletne Clazomenas in patriam, si quid accidisset, auferri, nihil necesse est inquit, undique enim ad inferos tantundem viae est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 103:9)
Clarae vero mortes pro patria oppetitae non solum gloriosae rhetoribus, sed etiam beatae videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:4)
Zeno proponatur Eleates, qui perpessus est omnia potius quam conscios delendae tyrannidis indicaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 52:3)
O pa/ter, o patria, o Pri/ami domus, Saeptum a/ltisono cardi/ne templum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 44:16)
separatim certae scholae sunt de exilio, de interitu patriae, de servitute, de debilitate, de caecitate, de omni casu, in quo nomen poni solet calamitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 81:3)
erat enim illis paene in conspectu praestanti sapientia et nobilitate Pythagoras, qui fuit in Italia temporibus isdem quibus L. Brutus patriam liberavit, praeclarus auctor nobilitatis tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 2:2)
proelium rectum est hoc fieri, convenit dimicare pro legibus, pro libertate, pro patria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:3)
nam cum statuisset verbera, tormenta, cruciatus, patriae eversiones, exilia, orbitates magnam vim habere ad male misereque vivendum, non est ausus elate et ample loqui, cum humiliter demisseque sentiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 24:2)
paupertas, ignobilitas, humilitas, solitudo, amissio suorum, graves dolores corporis, perdita valetudo, debilitas, caecitas, interitus patriae, exilium, servitus denique.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 29:5)
Aristides - malo enim Graecorum quam nostra proferre - nonne ob eam causam expulsus est patria, quod praeter modum iustus esset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 105:7)
qui enim beatior Epicurus, quod in patria vivebat, quam, quod Athenis, Metrodorus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 109:1)
Brūtus ipse, patriae liberātor, ad Acadēmīam vēnerat.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit34)
‘Pompēī,’ inquit, ‘tandem in patriam revēnistī? venī mēcum et mihi nārrā ubi fuerīs, quid fēcerīs, quid iam factūrus sīs.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Pompēius ad patriam revenit4)
‘gaudeō tē tandem ad patriam revēnisse.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Pompēius ad patriam revenit16)

SEARCH

MENU NAVIGATION