라틴어 문장 검색

Ita cum eius compar proelium facere coepisset, cum undique se circumveniri animum advertisset, in[teger re]gressus pedem offendit.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:5)
undique cedentibus adversariis non parum magna in caede versabantur.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:7)
legio XIII oppidum defendere coepit, nostri cum iam depugnarent, turres ex parte et murum occuparunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:4)
Ita lectica ad turrem quen[dam cum] esset ablatus, in ea ferebatur Lusitanis more militari.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:6)
Caedes a nostris undique administrabatur.
(카이사르, 히스파니아 전기 39:2)
tum praeterea accedebat ut aggerem… materiesque unde soliti sunt turris agi, propius milia passuum vi non reperiebatur.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:9)
tormenta undique conquiri et frumentum mitti, auxilia adduci iubet.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:3)
Omnibus viis atque angiportis triplicem vallum obduxerant — erat autem quadrato exstructus saxo neque minus XL pedes altitudinis habebat — quaeque partes urbis inferiores erant, has altissimis turribus denorum tabulatorum munierant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 2:8)
Neque vero diutius ea munitione se continere potuerunt, etsi erat non dissimile atque Alexandreae genus aedificiorum, ut minora maloribus conferantur, turresque editae et coniunctae muri locum obtinebant, neque nostri aut scalis aut cratibus aut reliquis rebus parati venerant ad oppugnandum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 18:1)
cum vero incaute atque insolenter succedere eos munitionibus videret, eruptione undique facta magnum numerum eorum interfecit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:8)
Ibi adeo coniuncta ponit moenibus castra ut et loci natura — namque Ulia in edito monte posita est — et ipsa munitione urbis undique ab oppugnatione tutus esset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 61:5)
tumulus enim naturalis, velut manu factus, excelsiore undique fastigio sustinet murum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 72:2)
Multi undique ex veteribus Pompei exercitibus spe praemiorum atque ordinum evocantur, multi ex duabus legionibus, quae sunt traditae a Caesare, arcessuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 3:3)
Copias undique omnes ex novis dilectibus ad se cogi iubet;
(카이사르, 내란기, 1권 24:2)
in quarta quaque earum turres binorum tabulatorum excitabat, quo commodius ab impetu navium incendiisque defenderet.
(카이사르, 내란기, 1권 25:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION