라틴어 문장 검색

asperum et acrem et nunc subducto retrorsus sanguine fugatoque pallentem, nunc in os omni calore ac spiritu verso subrubicundum et similem cruento, venis tumentibus, oculis nunc trepidis et exsilientibus, nunc in uno obtutu defixis et haerentibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 22:2)
aeque autem et ab esuriente et a sitiente et ab omni homine quem aliqua res urit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 60:2)
Qualis enim erit semper tumentis ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 166:6)
Nec oculos tumentis temptamus vim rigentem movendo incitaturi, nec cetera vitia, dum fervent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 222:5)
Medicum aiunt, cum regis filiam curare deberet nec sine ferro posset, dum tumentem mammam leniter fovet, scalpellum spongea tectum induxisse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 224:4)
Ego Herculem fleam, quod vivus uritur, aut Regulum, quod tot clavis configitur, aut Catonem, quod vulnera vulnerat sua?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 143:3)
Siciliae fuisse dicitur dominus, qui inclusos aeneis tauris homines subiectis urebat ignibus, ut mugitum ederent, uerba non possent.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Tyrannus post abolitionem candidatus.10)
Profertur putre corpus et uenenis tumens.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.30)
eos qui uiui uruntur, poena funerat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.18)
illi qui tument, qui abundantia laborant, plus habent furoris, sed plus et corporis;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.44)
iter ruina quaeret et vacuo volet regnare mundo, robore experto tumet, et posse caelum viribus vinci suis didicit ferendo;
(세네카, Hercules Furens 1:33)
En fusus humi saeva feroci corde volutat somnia (nondum est tanti pestis superata mali clavaeque gravi lassum solitus mandare caput quaerit vacua pondera dextra, motu iactans bracchia vano) nec adhuc omnis expulit aestus, sed ut ingenti vexata noto servat longos unda tumultus et iam vento cessante tumet.
(세네카, Hercules Furens 16:7)
urit miserum gloria pectus;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:14)
Vagus per artus errat excussos tremor, erectus horret crinis, impulsis adhuc stat terror animis et cor attonitum salit pavidumque trepidis palpitat venis iecur, ut fractus austro pontus etiamnum tumet, quamvis quiescat languidis ventis dies, ita mens adhuc vexatur excusso metu.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:1)
* * tumensque tacita * quassat caput * * * [natum paventem cerno et ardenti pede gressus ferentem, prome quid portes novi.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION