-
cum ad Phrygiam venisset et castra posuisset, noctu mures arcuum nervos et loramenta armorum adroserunt.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1085)
-
Accius Philocteta tendens nervo equino concita tela.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6192)
-
non secus ac nervo per nubem inpulsa sagitta sic illa descendit, ut solet sagitta conscendere.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8561)
-
'fibris' autem abusive ait, quod radices intiborum hac atque illac decurrant, ut fibrae per iecur, id est venae quaedam et nervi.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1204)
-
quae cum putrefacta esset et nervi eius remansissent extenti intra corium, percussa a Mercurio sonitum dedit.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4633)
-
'Zeno igitur nullo modo is erat qui ut Theophrastus nervos virtutis inciderit, sed contra qui omnia quae[que] ad beatam vitam pertinerent in una virtute poneret nec quicquam aliud numeraret in bonis idque appellaret honestum quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 45:1)
-
Sunt eius aliquot orationes, ex quibus sicut ex eiusdem tragoediis lenitas eius non sine nervis perspici potest.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 1:2)
-
Vt enim ex nervorum sono in fidibus quam scienter ei pulsi sint intellegi solet:
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:6)
-
Itaque contendit omnis nervos Chrysippus, ut persuadeat omne ἀξίωμα aut verum esse aut falsum.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 32:6)
-
- Ut, inquit, in fidibus pluribus, nisi nulla earum ita contenta nervis sit, ut concentum servare possit, omnes aeque incontentae sint, sic peccata, quia discrepant, aeque discrepant;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 102:6)
-
non enim venis et nervis et ossibus continentur nec his escis aut potionibus vescuntur, ut aut nimis acres aut nimis concretos umores colligant, nec is corporibus sunt ut casus aut ictus extimescant aut morbos metuant ex defetigatione membrorum, quae verens Epicurus monogrammos deos et nihil agentes commentus est.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 59:2)
-
Sed cum alvi natura subiecta stomacho cibi et potionis sit receptaculum, pulmones autem et cor extrinsecus spiritum ducant, in alvo multa sunt mirabiliter effecta, quae constant fere e nervis;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:2)
-
Huc adde nervos, a quibus artus continentur, eorumque inplicationem corpore toto pertinentem, qui sicut venae et arteriae a corde tractae et profectae in corpus omne ducuntur.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 139:3)
-
Auriumque item est admirabile quoddam artificiosumque iudicium, quo iudicatur et in vocis et in tibiarum nervorumque cantibus varietas sonorum intervalla distinctio, et vocis genera permulta, canorum fuscum, leve asperum, grave acutum, flexibile durum, quae hominum solum auribus iudicantur.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 146:1)
-
itaque plectri similem linguam nostri solent dicere, chordarum dentes, nares cornibus is quae ad nervos resonant in cantibus.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 149:5)