라틴어 문장 검색

igitur longe minus utilis illi uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI103)
utile porro filiolam turpi vetulae producere turpem.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI125)
multis res angusta domi, sed nulla pudorem paupertatis habet nec se metitur ad illum quem dedit haec posuitque modum, tamen utile quid sit prospiciunt aliquando viri, frigusque famemque formica tandem quidam expavere magistra:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI178)
tunc par ingenio pretium, tunc utile multis pallere et vinum toto nescire Decembri.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII39)
et tamen est illis hoc utile:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII60)
"Utile et hoc multis vitae genus, at mihi nullum inde operae pretium, pingues aliquando lacernas, munimenta togae, duri crassique coloris et male percussas textoris pectine Galli accipimus, tenue argentum venaeque secundae, fata regunt homines, fatum est et partibus illis quas sinus abscondit, nam si tibi sidera cessant, nil faciet longi mensura incognita nervi, quamvis te nudum spumanti Virro labello viderit et blandae adsidue densaeque tabellae sollicitent, αὐτο`σ γα`ρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδοσ. quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX12)
"Utile consilium modo, sed commune, dedisti, nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes deceptas?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX59)
si consilium vis, permittes ipsis expendere numinibus quid conveniat nobis rebusque sit utile nostris, nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X142)
Iactatur rerum utilium pars maxima, sed nec damna levant, tunc adversis urguentibus illuc reccidit ut malum ferro summitteret;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII16)
Ibi circa Brittium angulum clusi, cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgultis rapidissimo freto frustra experirentur, tandem eruptione facta digna 1 viris obiere morte et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 13:1)
quod tibi cognosse in multis erit utile rebus nec sinet errantem dubitare et quaerere semper de summa rerum et nostris diffidere dictis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:3)
quare etiam atque etiam suboriri multa necessest, et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae, infinita opus est vis undique materiai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:11)
quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus utilis invenietur et opportuna cluebit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:11)
sed tamen his esto quamvis facere utile corpus, cum subeant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 18:10)
Neque enim recte institutus animus requiescere aut utilius aut honestius usquam potest, quam in aliqua oportunitate docte ac liberaliter colloquendi, interrogandique et respondendi comitate.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION