라틴어 문장 검색

amotoque inani ludibrio, tum demum ad iustum proelium signo utrimque dato concursum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 476:2)
ad hoc colloquium utrimque ventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 310:2)
ubi appropinquarunt, omnia eadem utrimque quae fuerant in priore proelio erant praeter animos et victoribus ab re secunda auctos et hostibus fractos, quia, etsi non ipsi victi erant, suae gentis hominum cladem pro sua ducebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 327:1)
utrimque legatio missa Romam est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 387:1)
unde postquam clamor primum ad eos, qui iam ingressi saltum sequebantur, deinde etiam ad primum agmen est perlatus, utrimque in medium concurritur, et inordinatum pluribus simul locis proelium conseritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 497:1)
multi utrimque cadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 500:2)
legatum eum post damnationem et bona vendita missum in Asiam ad dirimenda inter Antiochum et Eumenem reges certamina Valerius Antias est auctor:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 238:1)
haud procul Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est, quibus dum utrimque subvenitur a castris, paulatim omnes copiae in aciem eductae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 341:1)
eadem utrimque iterata, quae dicta apud legatos in Graecia erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 390:1)
e qua regione abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad sextam horam diei signis collatis pugnasse, multos utrimque cecidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 587:2)
duello magno dirimendo, regibus subigendis, patrandae pacis causa haec pugna exeunti L. Aemilio M. Aemilii filio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 608:2)
praetorum inde tribus creatis comitia tempestas diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 673:1)
obsistentibus ad exitum Celtiberis primo par utrimque proelium fuit, quia propter angustias non omnes in faucibus pugnare poterant Romani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 313:3)
cum certatum utrimque temeritate atque audacia cerneret, decreto quidem suo neutram partem aut levare aut onerare voluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 51:1)
his utrimque auditis senatus, de postulatis Carthaginiensium consultus responderi ita iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 245:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION