라틴어 문장 검색

Nam illi, qui ex aliis propositis in alia transibunt aut ne transibunt quidem, sed casu quodam transmittuntur, quomodo habere quicquam certum mansurumve possunt suspensi et vagi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 7:4)
Opto tibi tui facultatem, ut vagis cogitationibus agitata mens tandem resistat et certa sit, ut placeat sibi et intellectis veris bonis, quae, simul intellecta sunt, possidentur, aetatis adiectione non egeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 5:1)
Virga murmur omne conpescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt, tussis, sternumenta, singultus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 3:1)
Si ullum aliud est bonum quam honestum, sequetur nos aviditas vitae, aviditas rerum vitam instruentium, quod est intolerabile, infinitum, vagum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 24:1)
Habet inconstantiam, sed minus vagam ac mobilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 7:4)
Vita sine proposito vaga est:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 46:1)
Tamdiu ista urguebunt mala macerabuntque per terras ac maria vagum, quamdiu malorum gestaveris causas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 19:6)
feriunt celsos fulmina colles, corpora morbis maiora patent, et cum in pastus armenta vagos vilia currant, placet in vulnus maxima cervix.
(세네카, 아가멤논 2:12)
quin ipse Atrides aequore immenso vagus graviora pelago damna quam bello tulit remeatque victo similis, exiguas trahens lacerasque victor classe de tanta rates.
(세네카, 아가멤논 8:12)
tum murmur grave, maiora minitans, collibus summis cadit tractuque longo litus ac petrae gemunt:
(세네카, 아가멤논 10:21)
saepe commotae sonuere parmae tacitumque murmur percussit aures, ut fremuit male subdolo parens Pyrrhus Vlixi.
(세네카, 아가멤논 11:16)
stetere vittae, mollis horrescit coma, anhela corda murmure incluso fremunt, incerta nutant lumina et versi retro torquentur oculi, rursus immoti rigent.
(세네카, 아가멤논 13:2)
Excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure irascitur.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:9)
summa inaequalitas orationis, quae modo exilis erat, modo nimia licentia uaga et effusa:
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 1:4)
mens quidem sui iuris, quae adeo libera et vaga est, ut ne ab hoc quidem carcere, cui inclusa est, teneri queat, quominus impetu suo utatur et ingentia agat et in infinitum comes caelestibus exeat.
(세네카, 행복론, Liber III 89:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION