라틴어 문장 검색

et abesse unicum Othoniani exercitus robur, primanos quartadecimanosque, quos tamen isdem illis campis fuderint straverintque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장11)
sistere tertiam decimam legionem in ipso viae Postumiae aggere iubet, cui iuncta a laevo septima Galbiana patenti campo stetit, dein septima Claudiana, agresti fossa (ita locus erat) praemunita;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장3)
illos esse campos, in quibus abolere labem prioris ignominiae, ubi reciperare gloriam possent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장2)
Othoniano bello Germanicus miles moenibus Cremonensium castra sua, castris vallum circumiecerat eaque munimenta rursus auxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장2)
Huc inclinavit Antonius cingique vallum corona iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장1)
mox vallum portasque legionibus attribuit, ut discretus labor fortis ignavosque distingueret atque ipsa contentione decoris accenderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장3)
non iam sanguis neque vulnera morabantur quin subruerent vallum quaterentque portas, innixi umeris et super iteratam testudinem scandentes prensarent hostium tela brachiaque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 28장2)
obstinatos inter se cum sustinere Vitelliani nequirent et superiacta tela testudine laberentur, ipsam postremo ballistam in subeuntis propulere, quae ut ad praesens disiecit obruitque quos inciderat, ita pinnas ac summa valli ruina sua traxit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장3)
is in vallum egressus, deturbatis qui restiterant, conspicuus manu ac voce capta castra conclamavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장6)
ceteri trepidis iam Vitellianis seque e vallo praecipitantibus perrupere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장7)
Ceterum propinqua hieme et umentibus Pado campis expeditum agmen incedere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장1)
per eos cognitum est Interamnam proximis campis praesidio quadringentorum equitum teneri.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장3)
Abrupta undique spe Vitellianus miles transiturus in partis, id quoque non sine decore, sed sub signis vexillisque in subiectos Narniae campos descendere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 63장1)
concurrere et in campo Martio infestae acies.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장12)
Vbiorum Trevirorumque auxilia foeda fuga dispersa totis campis palantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION