라틴어 문장 검색

nunc per puppim, per ipsa gubernacula delabendum est, a quorum regione funis descendit, qui scaphae custodiam tenet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:9)
Itaque unius cruciarii parentes ut viderunt laxatam custodiam, detraxere nocte pendentem supremoque mandaverunt officio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:10)
Ille vehiculo lapsus properantem spiritum excussit, cibus avidum strangu lavit, abstinentem frugalitas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:22)
Ceterum ego, etsi quotidie magis magisque superfluentibus bonis saginatum corpus impleveram putabamque a custodia mei removisse vultum Fortunam, tamen saepius tam consuetudinem meam cogitabam quam causam, et quid aiebam si callidus captator exploratorem in Africam miserit mendaciumque deprehenderit nostrum?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 125:3)
Nam cum omnes homines ad custodiam eius natura restrinxerit, nos contra multum ac diu pensitatus amor liberalitatis communibus avaritiae vinculis eximebat, tantoque laudabilior munificentia nostra fore videbatur, quod ad illam non impetu quodam, sed consilio trahebamur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 9:1)
mox vehiculum ascendit, assumit uxorem singularis exempli vel aliquem amicorum, ut me proxime.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 5:2)
Accipies cum hac epistula hendecasyllabos nostros, quibus nos in vehiculo in balineo inter cenam oblectamus otium temporis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 2:1)
Nam vehicula quae produci iusseramus, quamquam in planissimo campo, in contrarias partes agebantur, ac ne lapidibus quidem fulta in eodem vestigio quiescebant.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 8:3)
Nam virgines, cum vi morbi atrio Vestae coguntur excedere, matronarum curae custodiaeque mandantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 2:1)
Nam et huc tecto vehiculo undique inclusus quasi in cubiculo perveni et hic non stilo modo verum etiam lectionibus difficulter sed abstineo, solisque auribus studeo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 1:2)
Senecio, cum explorasset consules postulationibus vacaturos, convenit me et 'Qua concordia' inquit 'iniunctam nobis accusationem exsecuti sumus, hac adeamus consules petamusque, ne bona dissipari sinant, quorum esse in custodia debent.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 4:2)
In via plane non nulla leviora statimque delenda ea garrulitate qua sermones in vehiculo seruntur extendi.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 10 2:2)
Vehiculum ascendo.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 3:2)
nam, si diu iacui vel ambulavi, post somnum demum lectionemque non vehiculo sed, quod brevius quia velocius, equo gestor.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 5:2)
Nunc destino partim orariis navibus, partim vehiculis provinciam petere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 152)

SEARCH

MENU NAVIGATION