라틴어 문장 검색

Concurrunt equites inter se;
(카이사르, 내란기, 2권 25:6)
Novitate rei Curio permotus praemittit equites, qui primum impetum sustineant ac morentur;
(카이사르, 내란기, 2권 26:4)
Equitesque committunt proelium et, priusquam plane legiones explicari et consistere possent, tota auxilia regis impedita ac perturbata, quod nullo ordine et sine timore iter fecerant, in fugam coniciunt equitatuque omni fere incolumi, quod se per litora celeriter in oppidum recepit, magnum peditum numerum interficiunt.
(카이사르, 내란기, 2권 26:6)
quorum primum impetum equites hostium non tulerunt, sed admissis equis ad suos refugerunt;
(카이사르, 내란기, 2권 34:6)
Equites missi nocte iter conficiunt, imprudentes atque inopinantes hostes aggrediuntur.
(카이사르, 내란기, 2권 38:6)
Quo facto ad Curionem equites revertuntur captivosque ad eum reducunt.
(카이사르, 내란기, 2권 38:10)
Progressus milia passuum VI equites convenit, rem gestam cognovit;
(카이사르, 내란기, 2권 39:2)
abesse regem, exiguas esse copias missas, quae paucis equitibus pares esse non potuerint?
(카이사르, 내란기, 2권 39:6)
" Erant per se magna, quae gesserant equites, praesertim cum eorum exiguus numerus cum tanta multitudine Numidarum confertur.
(카이사르, 내란기, 2권 39:8)
Equites sequi iubet sese iterque accelerat, ut quam maxime ex fuga perterritos adoriri posset.
(카이사르, 내란기, 2권 39:12)
Iuba certior factus a Saburra de nocturno proelio II milia Hispanorum et Gallorum equitum, quos suae custodiae causa circum se habere consuerat, et peditum eam partem, cui maxime confidebat, Saburrae submisit;
(카이사르, 내란기, 2권 40:1)
sed peditatu dumtaxat procul ad speciem utitur, equites in aciem immittit.
(카이사르, 내란기, 2권 41:3)
Ne militibus quidem ut defessis neque equitibus ut paucis et labore confectis studium ad pugnandum virtusque deerat;
(카이사르, 내란기, 2권 41:5)
Equites ex proelio perpauci se recipiunt;
(카이사르, 내란기, 2권 42:7)
Sed tantum navium repperit, ut anguste XV milia legionariorum militum, DC equites transportari possent.
(카이사르, 내란기, 3권 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION