라틴어 문장 검색

Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor, obvia ventorum furiis expostaque ponto, vim cunctam atque minas perfert caelique marisque, ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque adversam, poplite Palmum succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso donat habere umeris et vertice figere cristas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:3)
Hanc super in speculis summoque in vertice montis planities ignota iacet tutique receptus, seu dextra laevaque velis occurrere pugnae, sive instare iugis et grandia volvere saxa.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 19:2)
Pro crinali auro, pro longae tegmine pallae tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 21:11)
Catillus Iollan ingentemque animis, ingentem corpore et armis deicit Herminium, nudo cui vertice fulva caesaries nudique umeri, nec vulnera terrent:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 23:12)
ipse catervis vertitur in mediis et toto vertice supra est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 25:10)
apicem tamen incita summum hasta tulit summasque excussit vertice cristas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:11)
Ac veluti montis saxum de vertice praeceps cum ruit avulsum vento, seu turbidus imber proluit aut annis solvit sublapsa vetustas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:24)
quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali vertice se attollens pater Appenninus ad auras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:2)
Hic vertex nobis semper sublimis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:7)
Proluit insano contorquens vertice silvas fluviorum rex Eridanus camposque per omnis cum stabulis armenta tulit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:7)
Altior ac penitus terrae defigitur arbos, aesculus in primis, quae quantum vertice ad auras aetherias, tantum radice in Tartara tendit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 12:3)
inde secutus per ramos victor perque alta cacumina regnat et totum involvit flammis nemus et ruit atram ad caelum picea crassus caligine nubem, praesertim si tempestas a vertice silvis incubuit glomeratque ferens incendia ventus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 13:3)
Ipsae Caucasio steriles in vertice silvae, quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque, dant alios aliae fetus, dant utile lignum navigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:6)
Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit, Aonio rediens deducam vertice Musas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:6)
At tribus exactis ubi quarta accesserit aestas, carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonare compositis sinuetque alterna volumina crurum sitque laboranti similis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION