라틴어 문장 검색

evidentissimum id fuit, quod quacumque equo invectus est, ibi haud secus quam pestifero sidere icti pavebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 132:1)
tum quoque profectos inde ad Luceriam, iuxta obsidentes obsessosque, inopia vexavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 185:1)
inde inermi paene agmine ac vexato volneribus in silvam Ciminiam penetratum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 505:1)
palam omnibus conciliis vexari principes Etruscorum, quod non Gallos quacumque condicione traxerint ad bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 157:1)
sub idem fere tempus et a Carthagine in Sardiniam classis missa duce Hasdrubale, cui Calvo cognomen erat, foeda tempestate vexata ad Baliares insulas deicitur, ibique - adeo non armamenta modo sed etiam alvei navium quassati erant - subductae naves dum reficiuntur aliquantum temporis triverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 468:1)
Casilinum a Poenis obsessum ita fame vexatum est ut lora et pelles scutis detractas et mures inclusi essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 6)
postremo ita adsuetudine mali efferaverant animos ut non modo lacrimis iustoque conploratu prosequerentur mortuos, sed ne efferrent quidem aut sepelirent, iacerentque strata exanima corpora in conspectu similem mortem expectantium, mortuique aegros, aegri validos cum metu, tum tabe ac pestifero odore corporum conficerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 397:1)
Fulvium ob exercitum in Apulia amissum in contionibus vexabat, multos imperatores temeritate atque inscitia exercitum in locum perduxisse dictitans, neminem praeter Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 22:2)
vexati ab iis socii nostram fidem per legatos implorant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 598:2)
qui advolutus genibus fatalem rabiem temporis eius accusat, cum velut contagione quadam pestifera non Ilergetes modo et Lacetani, sed castra quoque Romana insanierint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 502:1)
requiescat aliquando vexata tam diu Italia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 680:1)
ita vexata ac lacerata classis Carales tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 520:2)
ubi rursus procedere Dardani coepissent, equite et levi armatura regii nullum talis auxilii genus habentes Dardanos oneratosque immobilibus armis vexabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 492:2)
ipse Thessaliam, quae est vicina Macedoniae, sociis Aetolis et Athamanibus vexavit, L. Quinctius Flamininus, frater consulis, navali proelio Attalo rege et Rhodiis adiuvantibus Euboeam et maritimam oram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXII Periocha4)
ut ad Coracem ventum est - mons est altissimus inter Callipolim et Naupactum - ibi et iumenta multa ex agmine praecipitata cum ipsis oneribus sunt et homines vexati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 351:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION