라틴어 문장 검색

Multis conpositio belle sonantis sententiae imposuit;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 10:1)
Quid illi, qui in componendis, audiendis, discendis canticis operati sunt, dum vocem, cuius rectum cursum natura et optimum et simplicissimum fecit, in flexus modulationis inertissimae torquent, quorum digiti aliquod intra se carmen metientes semper sonant, quorum, cum ad res serias, etiam saepe tristes adhibiti sunt, exauditur tacita modulatio ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 67:1)
saepe a latere ruentis aedificii fragor sonuit;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 103:4)
eosdem enim uersus ipso pronuntiante bene sonare, sine illo inanes esse mutosque.
(세네카, Fragmenta, incertae sedis reliquiae, fragment 42)
Pendet summo stridula ramo pinnasque novo tradere soli gestit querulos inter nidos Thracia paelex, turbaque circa confusa sonat murmure mixto testata diem.
(세네카, Hercules Furens 2:10)
Non erubescit Bacchus effusos tener sparsisse crines nec manu molli levem vibrare thyrsum, cum parum forti gradu auro decorum syrma barbaricum trahit:
(세네카, Hercules Furens 7:9)
[infernus imo sonuit e fundo fragor] audimur!
(세네카, Hercules Furens 8:6)
sensit ut motus pedum, attollit hirtas angue vibrato comas missumque captat aure subrecta sonum, sentire et umbras solitus, ut propior stetit Iove natus, antro sedit incertus canis leviterque timuit, ecce latratu gravi loca muta terret;
(세네카, Hercules Furens 12:19)
flammifera Erinys verbere excusso sonat rogisque adustas propius ac propius sudes in ora tendit;
(세네카, Hercules Furens 14:21)
ast illi caput sonuit, cerebro tecta disperso madent.
(세네카, Hercules Furens 14:34)
Nunc Herculeis percussa sonent pectora palmis, mundum solitos ferre lacertos verbera pulsent victrice manu;
(세네카, Hercules Furens 16:13)
uno planctu tria regna sonent.
(세네카, Hercules Furens 16:18)
stelliger mundus sonet flammasque et hic et ille iaculetur polus:
(세네카, Hercules Furens 18:2)
natumque sonat flebilis Atthis:
(세네카, Hercules Oetaeus 3:9)
sonuere postes:
(세네카, Hercules Oetaeus 4:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION