라틴어 문장 검색

nihil enim refert, quomodo appelletur utrumlibet eorum, si quid orationi prosit apparet, nec mutatur vocabulis vis rerum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 8:5)
quo nomine quia parum totius huius figurae vires videntur ostendi, nimirum sicut in plerisque erimus Graeca appellatione contenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 91:4)
satura est nostrum istud vivere triste aspexi, cum infinito verbo sit usus pro appellatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 163:1)
si vero haec appellatio significat ὑπαλλαγήν, satis de ea dictum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 246:3)
illa nimia quorundam fuit observatio, ut vocabula verbis, verba rursus adverbiis, nomina appositis et pronominibus essent priora;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 281:3)
qua propter utraque appellatione indifferenter uti licet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 149:1)
ideoque laudatur in Catulo suavis appellatio . Secundum est, ut sit oratio distincta, id est, qui dicit, et incipiat ubi oportet et desinat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 182:1)
hi sunt enim, qui suae imbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria, obtendant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 181:1)
his ilia potentiora, quod res plurimae carent appellationibus, ut eas necesse sit transferre aut circumire;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 200:1)
Iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장19)
Aliud iam his annis, certe huic corpori, vocabulum convenit, quoniam quidem senectus lassae aetatis, non fractae, nomen est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 1:2)
cogor verbum pro vocabulo ponere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 7:7)
διαλεκτικη` in duas partes dividitur, in verba et significationes, id est in res quae dicuntur et vocabula quibus dicuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 17:5)
Cur ergo potius inter vocabula me sapientiae detines quam inter opera ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 33:6)
Ingens copia est rerum sine nomine, quas non propriis appellationibus notamus, sed alienis commodatisque.
(세네카, 행복론, Liber II 152:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION