라틴어 문장 검색

nam et auribus oblectatio magna parta est inventa et temperata varietate et natura sonorum, et astra suspeximus cum ea quae sunt infixa certis locis, tum illa non re sed vocabulo errantia, quorum conversiones omnisque motus qui animo vidit, is docuit similem animum suum eius esse, qui ea fabricatus esset in caelo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 61:7)
in eo est disputatio scripta Carneadis, quam se ait in commentarium rettulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 54:2)
non numquam haec eadem vocabula ad frugalitatis nomen tamquam ad caput referre volumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:3)
ululatus quidem - neque enim alio vocabulo potest exprimi theatris quoque indecora laudatio - large supersunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 13:2)
Hac intentione tot ista volumina peregit electorumque commentarios centum sexaginta mihi reliquit, opisthographos quidem et minutissimis scriptos;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 17:1)
Referebat ipse potuisse se, cum procuraret in Hispania, vendere hos commentarios Larcio Licino quadringentis milibus nummum;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 17:3)
Corrupto enim scribae servo interceperat commentarios intercideratque, ac per summum nefas utebatur adversus amicum crimine suo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 4:3)
an commentarios scripturo dedisset:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 5:3)
Praeterea, si datur Homero et mollia vocabula et Graeca ad levitatem versus contrahere extendere inflectere, cur tibi similis audentia praesertim non delicata sed necessaria non detur?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 4:2)
TRAIANUS PLINIO Quaestio ista, quae pertinet ad eos qui liberi nati expositi, deinde sublati a quibusdam et in servitute educati sunt, saepe tractata est, nec quicquam invenitur in commentariis eorum principum, qui ante me fuerunt, quod ad omnes provincias sit constitutum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 661)
Tuo tamen desiderio subscripsi et dedisse me ius trium liberorum Suetonio Tranquillo ea condicione, qua assuevi, referri in commentarios meos iussi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 952)
TRAIANUS PLINIO Cum honestissime iis, qui apud fidem tuam a Valerio Paulino depositi sunt, consultum velis mature per me, iis interim, quibus nunc petisti, dedisse me ius Quiritium referri in commentarios meos iussi idem facturus in ceteris, pro quibus petieris.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1051)
"tu mihi iuncta toro mihi iuncta vocabula sumes, nam tibi mutatae Libera nomen erit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권339)
a quacumque trahis ratione vocabula, Pallas, pro ducibus nostris aegida semper habe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권546)
ille dedit Capyi recidiva vocabula Troiae et tuus est idem, Calpete, factus avus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권40)

SEARCH

MENU NAVIGATION