라틴어 문장 검색

Hanc deus et melior litem natura diremit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 8:1)
totidem inter utrumque locavit temperiemque dedit mixta cum frigore flamma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:8)
Nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones, unda vehit tigres, nec vires fulminis apro, crura nec ablato prosunt velocia cervo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:8)
Interea repetunt caecis obscura latebris verba datae sortis secum inter seque volutant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 40:2)
Tum deus "Arcadiae gelidis in montibus" inquit "inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas naias una fuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 68:1)
atque ita disparibus calamis conpagine cerae inter se iunctis nomen tenuisse puellae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 68:11)
inter utrumque tene.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:12)
Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi contractosque undique fontes, qui se condiderant in opacae viscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida vultus opposuitque manum fronti magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit et infra quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 21:1)
Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex fulsit et ad canam descendit in aequora Tethyn Oceanumque senem, quorum reverentia movit saepe deos, causamque viae scitantibus infit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 41:1)
sperantemque sibi non falsae praemia linguae inter aves albas vetuit consistere corvum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:5)
Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas causa fuit luctus, alienaque cornua fronti addita, vosque canes satiatae sanguine erili.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 19:1)
Dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt, noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit levia versato ducentem stamina fuso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:4)
Quam simul agnorunt inter caliginis umbras, surrexere deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 42:4)
Ut stetit, "o" dixit "non istis digna catenis, sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes, pande requirenti nomen terraeque tuumque, et cur vincla geras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:2)
Dirimant certamina nymphae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION