라틴어 문장 검색

Potest autumno seri nec minus post brumam Ianuarii parte novissima vel toto Februario, dum ante Kalendas Martias, quem mensem universum negant agricolae huic legumini convenire, quod eo tempore satum pecori sit noxium et praecipue bubus, quos pabulo suo cerebrosos reddat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 34:2)
Seritur primo vel altero sulco mense Martio, ita ut postulat soli laetitia, quod eadem quattuor modiis, non numquam et tribus, interdum etiam duobus ac semodio iugerum occupat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 35:6)
Atque in totum, sicut ante iam diximus, hiberna sartio plurimum iuvat diebus serenis ac siccis post brumam confectam mense Ianuario, si gelicidia non sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 8:1)
Cetera legumina occupant operas sexaginta, id est menses duos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 9:1)
Sic in asse fiunt octo menses et dies decem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 9:4)
Supersunt tamen de anno tres reliqui menses et dies quinque et viginti, quos absumamus aut in satione trimestrium aut in vecturis faeni et pabulorum et stercoris aliorumque utensilium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 9:5)
Aptior est tamen surculis hominis urina, quam sex mensibus passus veterascere si vitibus aut pomorum arboribus adhibeas, nullo alio magis fructus exuberat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 2:2)
Aestivis deinde mensibus non aliter ac si repastines, totum stercilinum rastris permisceri oportet, quo facilius putrescat et sit arvis idoneum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 8:1)
idque mense Februario luna crescente fieri oportere, nam ea quoque res aliquantum faeni fructum adiuvat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 9:4)
Interim qui frumentis arva praeparare volet, si autumno sementem facturus est, mense Septembri, si vere, qualibet hiemis parte modicos acervos luna decrescente disponat,3 ita ut plani loci iugerum duodeviginti,4 clivosi quattuor et viginti vehes stercoris teneant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 1:1)
Tum deinde asperiora et pendula loca mense Februario luna crescente fimo iuvanda sunt, omnesque lapides et si qua obiacent falcibus obnoxia colligi debent ac longius exportari summittique pro natura locorum aut temperius aut serius.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 2:1)
Sed in totum curandum est, ut secundum Favonii exortum mense Februario circa Idus immixtis seminibus faeni macriora loca et utique celsiora stercorentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 7:2)
Ad eam rem Favonius habetur eximius, qui levis aequalisque aestivis mensibus perflat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 5:2)
Sed quoniam impensarum ratio modum postulat, satis plerisque visum est, ex Calendis Martiis usque in Octobres tricesimo quoque die novella vineta confodere, omnesque herbas et praecipue gramina exstirpare, quae nisi manu eliguntur et in summum reiciuntur, quantulacumque parte adobruta sunt, reviviscunt, et vitium semina ita perurunt, ut scabra atque retorrida efficiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 5장 1:2)
Sed primo quidem anno, quo sunt posita, frequentibus fossionibus omnibus mensibus dum frondent ac pampinationibus adiuvanda sunt, ut robur accipiant, nec plus quam uni materiae serviant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION