라틴어 문장 검색

tres eum in Iudaea legiones, quinta et decima et quinta decima, vetus Vespasiani miles, excepere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 1장3)
comitabantur viginti sociae cohortes, octo equitum alae, simul Agrippa Sohaemusque reges et auxilia regis Antiochi validaque et solito inter accolas odio infensa Iudaeis Arabum manus, multi quos urbe atque Italia sua quemque spes acciverat occupandi principem adhuc vacuum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 1장5)
Iudaeos Creta insula profugos novissima Libyae insedisse memorant, qua tempestate Saturnus vi Iovis pulsus cesserit regnis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 2장2)
inclutum in Creta Idam montem, accolas Idaeos aucto in barbarum cognomento Iudaeos vocitari.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 2장4)
clara alii Iudaeorum initia, Solymos, carminibus Homeri celebratam gentem, conditae urbi Hierosolyma nomen e suo fecisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 2장8)
nam pessimus quisque spretis religionibus patriis tributa et stipes illuc congerebant, unde auctae Iudaeorum res, et quia apud ipsos fides obstinata, misericordia in promptu, sed adversus omnis alios hostile odium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장3)
Aegyptii pleraque animalia effigiesque compositas venerantur, Iudaei mente sola unumque numen intellegunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장12)
quippe Liber festos laetosque ritus posuit, Iudaeorum mos absurdus sordidusque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장18)
Magna pars Iudaeae vicis dispergitur, habent et oppida;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 8장1)
ad fores tantum Iudaeo aditus, limine praeter sacerdotes arcebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 8장4)
tum Iudaei Macedonibus invalidis, Parthis nondum adultis (et Romani procul erant), sibi ipsi reges imposuere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 8장8)
Pompeius Iudaeos domuit templumque iure victoriae ingressus est:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장2)
mox civili inter nos bello, postquam in dicionem M. Antonii provinciae cesserant, rex Parthorum Pacorus Iudaea potitus interfectusque a P. Ventidio, et Parthi trans Euphraten redacti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장5)
Iudaeos C. Sosius subegit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장6)
Claudius, defunctis regibus aut ad modicum redactis, Iudaeam provinciam equitibus Romanis aut libertis permisit, e quibus Antonius Felix per omnem saevitiam ac libidinem ius regium servili ingenio exercuit, Drusilla Cleopatrae et Antonii nepte in matrimonium accepta, ut eiusdem Antonii Felix progener, Claudius nepos esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION