라틴어 문장 검색

summus autem gradus vix attingit ad gradum caloris radiorum solis in regionibus et temporibus maxime ferventibus, neque ita acris est quin tolerari possit a manu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 148:3)
nam ex vulgari opinione, pisces per interiora minus calidi sunt, aves autem maxime calidae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 151:3)
ponuntur autem tanquam frigidi Luna et deinde omnium maxime Saturnus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 155:3)
Calorem maxime debilem existimamus esse ex linteo usto, quali ad flammae excitationem uti solemus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 164:2)
39. Post aerem, existimamus corpora esse maxime sensitiva caloris ea quae a frigore recenter immutata sint et compressa, qualia sunt nix et glacies;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:1)
et tamen post istam unionem naturae, quae est res maxime principalis, de naturae divisionibus et venis, tam ordinariis quam interioribus et verioribus, suo loco postea dicetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 193:7)
2. Per ignem communem, et maxime per ignes subterraneos (qui remotissimi sunt, et plurimum intercluduntur a radiis coelestibus), rejice naturam coelestem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 198:1)
Hoc autem maxime ostenditur in flamma, quae perpetuo movetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 219:2)
Haec autem differentia maxime ostenditur in flamma;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 225:2)
Ista vero differentia ostenditur maxime in flamma et liquoribus bullientibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 238:1)
Hujusmodi autem instantiae sunt maxime ostensivae formae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:8)
Instantia circa formam ejus ostensiva maxime insignis est magnes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:3)
Itidem, licet aer aerem aut aqua aquam manifesto non trahat in corporibus integris, tamen bulla approximata bullae facilius dissolvit bullam quam si bulla illa altera abesset, ob appetitum coitionis aquae cum aqua et aeris cum aere Atque hujusmodi Instantiae Clandestinae (quae sunt usus nobilissimi, ut dictum est) in portionibus corporum parvis et subtilibus maxime se dant conspiciendas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:12)
ut quae maxime imprimuntur a mente pura et minus praeoccupata ante vel post, veluti quae discuntur in pueritia aut quae commentamur ante somnum, etiam primae quaeque rerum vices, magis haereant in memoria.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:23)
Maxime autem habenda sunt pro suspectis quae pendent quomodocunque a religione, ut prodigia Livii:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION