라틴어 문장 검색

ibi viribus nulla arte adiutis tantum veterani robore exercitus rex Romanus vicit, persecutusque fusos ad moenia hostes urbe valida muris ac situ ipso munita abstinuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 164:1)
sed recens ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 235:2)
secedat nunc, avocet plebem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 377:3)
edicunt inde ut abstineant pugna:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 500:3)
his freti occursant portis, ingerunt probra, aegre abstinent quin castra oppugnent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 502:2)
post acceptam proxima pugna cladem Veientes abstinuere acie;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 570:3)
suadent, monent, honoribus et administratione rei publicae abstineant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 596:1)
is, cum Volero nihil praeterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse accusationem Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam exorsus, cum a patribus non consulem, sed carnificem ad vexandam et lacerandam plebem creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 622:2)
ubi cum timor atque ira in vicem sententias variassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad consultandum avocabantur, eo plus abhorrebant a certatione animi, adeo ut Quinctio gratias agerent, quod eius opera mitigata discordia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 634:2)
inter cetera monitum ut abstineretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 115:3)
multum et consules se abstinebant, ne cui in conluvione rerum maiestatem suam contumeliae offerrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 128:1)
concilium inde legi perferendae habere avocato populo ab armis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 181:1)
abstinebatur a patribus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 386:2)
et iam ne tergo quidem abstinebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 397:1)
itaque inde consules, ne criminationi locus esset, in prata Flaminia, ubi nunc aedes Apollinis est - iam tum Apollinare appellabant, - avocavere senatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 702:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION