라틴어 문장 검색

Sit modo is, qui dicet aut scribet, institutus liberaliter educatione doctrinaque puerili et flagret studio et a natura adiuvetur et in universorum generum infinitis disceptationibus exercitatus ornatissimos scriptores oratoresque ad cognoscendum imitandumque delegerit, ne ille haud sane, quem ad modum verba struat et inluminet, a magistris istis requiret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 125:3)
Ars enim cum a natura profecta sit, nisi natura moveat ac delectet, nihil sane egisse videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:2)
Itaque hoc loco nihil sane est quod praecipi posse videatur, nisi ut figuram orationis plenioris et tenuioris et item illius mediocris ad id, quod agemus, accommodatam deligamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 212:1)
P. Non sane;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 1:8)
C. Extrema tibi restat pars orationis quae posita in perorando est, de qua sane velim audire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 1:1)
quod si semper optima tenere possemus, haud sane, quoniam quidem ea perspicua sunt, consilio multum egeremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 2:1)
Atque etiam voluptas, quae maxime est inimica virtuti bonique naturam fallaciter imitando adulterat, quam immanissimus quisque acerrime sequitur neque solum honestis rebus sed etiam necessariis anteponit, in suadendo, cum ei generi hominum consilium des, saepe sane laudanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 3:3)
nam et similibus utetur et contrariis et consequentibus quamquam uterque, tamen reus, nisi plane erit absurda causa, frequentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 5:4)
uterque id quod adver- sarius ex ambigue scripto intellegendum esse dicet aut absurdum aut inutile aut iniquum aut turpe esse defendet aut etiam discrepare cum ceteris scriptis vel aliorum vel maxime, si potuerit, eiusdem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 1:6)
Iuventutis vero exercitatio quam absurda in gymnasiis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 11:3)
Rem haud sane, Scipio et Laeli, difficilem admirari videmini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:4)
Volumus sane, nisi molestum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 8:6)
atque haec ille egit septemdecim annis post alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni decem interfuissent censorque ante superiorem consulatum fuisset, ex quo intellegitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse, et tamen sic a patribus accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 22:4)
Potest enim quicquam esse absurdius quam, quo viae minus restet, eo plus viatici quaerere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 84:1)
quo quidem me proficiscentem haud sane quid facile retraxerit, nec tamquam recoxerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 106:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION