라틴어 문장 검색

ibi ex insidiis prope magna accepta clade virtus militum rem prolapsam neglegentia consulis restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 686:2)
oppidum Vulscorum Corioli captum est virtute et opera Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha22)
T. Quincti ductu et auspicio agri captum priore anno aliquantum a Volscis esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 5:2)
haec sententia accepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 6:3)
suspecta et colonia Antium fuit, quod magna vis hominum inde, cum oppidum captum esset, confugisset ad Aequos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 38:2)
magnae clades ultro citroque illis diebus et inlatae et acceptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 58:2)
et auxere vim morbi terrore populationis pecoribus agrestibusque in urbem acceptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 65:2)
haec celeriter Romam, ab Roma in castra Antium perlata movent Romanos haud secus quam si captum nuntiaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 250:1)
nam cum haud procul ab hoste castra posuisset, nulla magnopere clade accepta castris se pavidus tenebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 280:2)
maius flagitium in Algido, maior etiam clades accepta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 454:1)
ad clades ab hostibus acceptas duo nefanda facinora decemviri belli domique adiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 458:1)
iam Horatius eos excursionibus proeliisque levibus experiundo adsuefecerat sibi potius fidere quam meminisse ignominiae decemvirorum ductu acceptae, parvaque certamina in summam totius profecerant spei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 682:1)
L. Trebonius tribunus plebis, infestus patribus quod se ab iis in cooptandis tribunis fraude captum proditumque a collegis aiebat, rogationem tulit ut qui plebem Romanam tribunos plebi rogaret, is usque eo rogaret dum decem tribunos plebi faceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 721:1)
virginem plebeii generis maxime forma notam duo petiere iuvenes, alter virgini genere par, tutoribus fretus, qui et ipsi eiusdem corporis erant, nobilis alter, nulla re praeterquam forma captus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 98:1)
magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum pecorumque pernicie accepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 263:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION