라틴어 문장 검색

Neque credendum utique nostris est, qui, quum in adversa valetudine vinum aut frigidam aquam concupiverunt, deliciarum patrocinium in accusationem non merentis stomachi habent.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VIII Stomacho laborantibus quae agenda sint. 2:3)
Ac ne per omnes vices ministeriorum vagetur insolenter oratio, nihil aures agere valent quod est oculorum, nihil oculi quod aurium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 9:4)
etenim Augustus paucis ante annis, cum Tiberio tribuniciam potestatem a patribus rursum postularet, quamquam honora oratione, quaedam de habitu cultuque et institutis eius iecerat quae velut excusando exprobraret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장18)
plus in oratione tali dignitatis quam fidei erat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 11장7)
Post quae L. Arruntius haud multum discrepans a Galli oratione perinde offendit, quamquam Tiberio nulla vetus in Arruntium ira:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장1)
paucioribus Drusum et finem Illyrici motus laudavit, sed intentior et fida oratione.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 52장4)
intercessit Haterius Agrippa tribunus plebei increpitusque est Asinii Galli oratione, silente Tiberio, qui ea simulacra libertatis senatui praebebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장3)
adeo diversa non modo apud auctores, sed in ipsius orationibus reperiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 81장2)
Orationem ducis secutus militum ardor, signumque pugnae datum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장1)
accusatio tamen apud patres adseveratione eadem peracta, iuravitque Tiberius petiturum se vitam quamvis nocenti, nisi voluntariam mortem properavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 31장5)
Inter quae L. Piso ambitum fori, corrupta iudicia, saevitiam oratorum accusationes minitantium increpans, abire se et cedere urbe, victurum in aliquo abdito et longinquo rure testabatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장1)
favorabili in speciem oratione vim imperii tenuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 36장12)
Piso quo properantius destinata inciperet civitatem Atheniensium turbido incessu exterritam oratione saeva increpat, oblique Germanicum perstringens quod contra decus Romani nominis non Atheniensis tot cladibus extinctos, sed conluviem illam nationum comitate nimia coluisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장2)
extat oratio qua magnitudinem viri, violentiam subiectarum ei gentium et quam propinquus Italiae hostis, suaque in destruendo eo consilia extulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장7)
isque infamem veneficiis ea in provincia et Plancinae percaram nomine Martinam in urbem misit, postulantibus Vitellio ac Veranio ceterisque qui crimina et accusationem tamquam adversus receptos iam reos instruebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 74장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION