라틴어 문장 검색

dein considerandum est, quae causa dolorem excitarit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장25)
Illa in omni vetusto capitis dolore communia sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장37)
candentibus ferramentis, ubi dolor est, ulcera excitare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장43)
ubi levatus est dolor, in balineum ire, ibi multa aqua, prius calida, deinde frigida per caput perfundi:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장45)
si discussus ex toto dolor est, etiam ad vinum reverti, sed postea semper antequam quicquam aliud aquam bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장46)
Si vero etiam vehementius dolor crevit, admovendae cervicibus cucurbitulae sunt, sic ut cutis incidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장32)
Ubi levatus est dolor moverique cervix coepit, scire licet cedere remediis morbum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장34)
dolor in pectore praecordiisque est, interdum etiam scapulis, isque modo decedit, modo revertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장8)
At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt quies, abstinentia, lana sulpurata circumdata, in ieiuno absinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장21)
Si simul et vomitus et dolor est, imponenda supra stomachum est lana sucida vel spongia ex aceto vel cataplasma, quod refrigeret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장52)
Si plus doloris est, infra praecordia quattuor digitis cucurbitula utendum est, et protinus dandus panis ex posca frigida:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장54)
13 Stomachus lateribus cingitur, atque in his quoque vehementes dolores esse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장1)
Sed interdum omne malum intra dolorem est isque modo tarde, modo celeriter solvitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장3)
Huic dolori lateris febris et tussis accedit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장5)
— Remedium vero est magni et recentis doloris sanguis missus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION