라틴어 문장 검색

siue quia parum in illis habuit fiduciam, siue - quod magis crediderim - tantus orator inferius id opus ingenio suo duxit, et exerceri quidem illo uolebat, gloriari fastidiebat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 2:9)
Ille autem mixtus color utrumque corrumpit, et ignorantis fidem et non indicantis fiduciam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, indiscreti filius et privignus. 1:4)
Credite mihi, difficilest adtritas opes recolligere et spes fractas nouare et ex paenitenda acie in melioris euentus fiduciam surgere.
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 3:2)
"inde sunt inuidiae tempestates coortae grauissimae, eo certiorque inimicis adgrediendi fiducia;"
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 24:10)
Falsast ista tuae, mulier, fiducia formae, olim oculis nimium facta superba meis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 241)
pecuniam pater tuus Turpio, vir tribunicius, mutuam pridem, si recordaris, a Maximo Palatino postulavit impetravitque, nil quidem loco fiduciae pignorisque vel argenti sequestrans vel obligans praediorum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 1:3)
alioquin, si quis est ille qui cum fiduciae praerogativa thematis ante inauditi operam pervulgat, incipit expectationi publicae, quamvis solverit multa, plura redhibere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 4:3)
"qualis cum cerva cruentis circumventa lupis, nullum cui pectore molli robur et in volucri tenuis fiducia cursu, praecipitat suspensa fugam, iamiamque teneri credit et elusos audit concurrere morsus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권81)
ibi corpore mixto metiri numerum vultusque habitusque suorum dulce viris, tantique iuvat fiducia belli.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권95)
terrarum decora ampla viri, decora aequa iugales, divum utrumque genus, stant uno margine clausi spesque audaxque una metus et fiducia pallens.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권151)
unde haec audax fiducia tantum Oenidae superare parem, quamquam ipse videri exiguus, gravia ossa tamen nodisque lacerti difficiles, numquam hunc animum natura minori corpore nec tantas ausa est includere vires.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권332)
talis medios aufertur in hostes certus et ipse necis, vires fiducia leti suggerit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권341)
aegra animo vis ac fiducia cessit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권231)
neutri fiducia coepto, distulit ira preces;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권176)
cessat fiducia valli, murorum patet omne latus, munimina portae exposcunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권336)

SEARCH

MENU NAVIGATION