라틴어 문장 검색

Zeno autem, ut iam ad vestros Balbe veniam, naturalem legem divinam esse censet, eamque vim obtinere recta imperantem prohibentemque contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 36:1)
Huic veri videndi cupiditati adiuncta est appetitio quaedam principatus, ut nemini parere animus bene informatus a natura velit nisi praecipienti aut docenti aut utilitatis causa iuste et legitime imperanti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 17:4)
Sed ea bella, quibus imperii proposita gloria est, minus acerbe gerenda sunt Ut enim cum civi aliter contendimus, si est inimicus, aliter, si competitor (cum altero certamen honoris et dignitatis est, cum altero capitis et famae), sic cum Celtiberis, cum Cimbris bellum ut cum inimicis gerebatur, uter esset, non uter imperaret, cum Latinis, Sabinis, Samnitibus, Poenis, Pyrrho de imperio dimicabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 51:2)
Lacedaemonios iniuste imperantes nonne repente omnes fere socii deseruerunt spectatoresque se otiosos praebuerunt Leuctricae calamitatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 33:5)
Quae si populo Romano iniuste imperanti accidere potuerunt, quid debent putare singuli?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 38:7)
Ergo hoc quidem perspicuum est, eos ad imperandum deligi solitos, quorum de iustitia magna esset opinio multitudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 55:5)
At qui opera, id est virtute et industria, benefici et liberales erunt, primum, quo pluribus profuerint, eo plures ad benigne faciendum adiutores habebunt, dein consuetudine beneficentiae paratiores erunt et tamquam exercitatiores ad bene de multis promerendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 70:1)
ita enim instituisse et vilicis imperavisse, ut omnia praeberentur, quicumque Laciades in villam suam devertisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:9)
non essem passus diutius eos imperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 99:3)
fuerat enim in regibus expellendis socius Bruti consiliorum et adiutor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 50:3)
Nam quanto pluris ei regi putas, qui exercitu populi Romani populum ipsum Romanum oppressisset civitatemque non modo liberam, sed etiam gentibus imperantem servire sibi coëgisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 107:7)
Quibus obsoletis floret Epicurus, eiusdem fere adiutor auctorque sententiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 151:4)
Num igitur si qui fundus inspiciendus aut si mandandum aliquid procuratori de agri cultura aut imperandum vilico est, Magonis Karthaginiensis sunt libri perdiscendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 249:3)
Sed tamen non fugisset hoc Graecos homines, si ita necesse esse arbitrati essent, oratorem ipsum erudire iure civili, non ei pragmaticum adiutorem dare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 253:3)
Hic Catulus adrisit et simul, 'praecisa' inquit 'mihi quidem est dubitatio, quoniam neque domi imperaram et hic, apud quem eram futurus, sine mea sententia tam facile promisit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION