라틴어 문장 검색

Et actor in eo, quod est, liberum habet impetum, sic tamen ut factum accuset, ipsius patris tanquam valetudine lapsi misereatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 194:1)
nam medicus, quid in quoque valetudinis genere faciendum sit, quid quibusque signis providendum, docebit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 274:2)
sed cum in omni studiorum genere tum in hoc praecipue bona valetudo, quaeque eam maxime praestat, frugalitas, necessaria est, cum tempora ab ipsa rerum natura ad quietem refectionemque nobis data in acerrimum laborer convertimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 188:1)
quapropter et, qui curationem bonorum patris postulabit, doleat eius valetudinem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 59:2)
illud ediscendo scribendoque commune est, utrique plurimum conferre bonam valetudinem, digestum cibum, animum cogitationibus alis liberum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 130:3)
cum, adsidente collega, qui erat valetudinem et et plurimis medicamentis , multum se Curio ex more iactasset, nunquam, inquit, octavi, collegae tuo gratiam referes, qui nisi fuisset, hodie te istic muscae .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 276:2)
palliolum sicut fascias, quibus crura vestiuntur, et focalia et aurium ligamenta sola excusare potest valetudo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 291:1)
ac primum concedant mihi omnes oportet, quod Stoicorum quoque asperrimi confitentur, facturum aliquando virm bonum ut mendacium dicat, et quidem nonnunquam levioribus causis, ut in pueris aegrotantibus utilitatis eorum gratia multa fingimus, multa non facturi promittimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 44:1)
quibus fractis aut imminutis aetate seu valetudine cavendum est, ne quid oratore summo desideretur, ne intersistat fatigatus, ne quae dicet parum audiri sentiat, ne se quaerat priorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 249:2)
verum etiam si quis summa desperet (quod cur faciat, cui ingenium, valetudo, facultas, praeceptores non deerunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 273:3)
Hanc ergo sanam ac salubrem formam vitae tenete, ut corpori tantum indulgeatis, quantum bonae valitudini satis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 5:1)
roga bonam mentem, bonam valitudinem animi, deinde tunc corporis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 4:4)
Ergo hanc praecipue valitudinem cura, deinde et illam secundam, quae non magno tibi constabit, si volueris bene valere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 2:1)
hoc dicis, desinam aegrotare posse, desinam alligari posse, desinam mori posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 17:10)
Nam ut loca gravia etiam firmissimam valitudinem temptant, ita bonae quoque menti necdum adhuc perfectae et convalescent!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION