라틴어 문장 검색

incisum (quantum mea fert opinio) erit sensus non expleto numero conclusus, plerisque pars membri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 379:2)
nam epilogus quidem quis unquam poterit illis Priami rogantis Achillem precibus aequari?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 51:1)
panyasin ex utroque mixtum putant in eloquendo neutriusque aequare virtutes, alterum tamen ab eo materia alterum disponendi ratione superari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 55:1)
at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in supra quam enarrari potest eloquentem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 102:1)
nam qui hoc agit ut prior sit, forsitan, etiamsi non transierit, aequabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 142:4)
eum vero nemo potest aequare, cuius vestigiis sibi utique insistendum putat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 143:1)
expletis pro facultate omnibus quae proposuerint, pervenisse se ad ultimum sentient.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 240:2)
nam ut humane formae decorem addiderit supra verum, ita non explevisse deorum auctoritatem videtur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 174:1)
adeo maiestas operis deum aequavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 175:2)
Ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi trahebantur neque prius finis iugulandi fuit, quam Sulla omnis suos divitiis explevit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장61)
Deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat, aequaliter distribuerat ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, cum initio non amplius duobus milibus habuisset.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 56장2)
Terrebat eum natura mortalium auida imperi et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transversos agit, ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 6장6)
Itaque paucis diebus cum auro et argento multo Romam legatos mittit, quis praecipit, primum uti ueteres amicos muneribus expleant, deinde nouos aqquirant, postremo quaecumque possint largiendo parare ne cunctentur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장9)
Postquam diviso regno legati Africa decessere et Iugurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum sese videt, certum esse ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus expleuerat, in regnum Adherbalis animum intendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장1)
Sed consul expletis legionibus cohortibusque auxiliariis in agrum fertilem et praeda onustum proficiscitur, omnia ibi capta militibus donat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 87장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION