라틴어 문장 검색

adeo ut librum recitaret publicaretque, in quo Rusticum insectatur atque etiam 'Stoicorum simiam' appellat, adicit 'Vitelliana cicatrice stigmosum' - agnoscis eloquentiam Reguli -, lacerat Herennium Senecionem tam intemperanter quidem, ut dixerit ei Mettius Carus 'Quid tibi cum meis mortuis?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 2:2)
Omnibus ergo dandum est aliquid quod teneant, quod agnoscant.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 13:2)
quae nunc mihi hos adulescentes tacitae laudare adhortari, et quod amborum gloriae satis magnum est, agnoscere videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 6:3)
Respicit, videt agnoscitque narratam sibi effigiem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 8:5)
Agnosco crimen, amplector etiam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 28 2:1)
Maxime puer, qui primus expertus est, adnatat nanti, insilit tergo, fertur referturque, agnosci se amari putat, amat ipse;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 6:4)
TRAIANUS PLINIO Quanta religione et laetitia commilitones cum provincialibus te praeeunte diem imperii mei celebraverint, libenter, mi Secunde carissime, agnovi litteris tuis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 531)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Postulantibus quibusdam, ut de agnoscendis liberis restituendisque natalibus et secundum epistulam Domitiani scriptam Minicio Rufo et secundum exempla proconsulum ipse cognoscerem, respexi ad senatus consultum pertinens ad eadem genera causarum, quod de iis tantum provinciis loquitur, quibus proconsules praesunt;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 721)
TRAIANUS PLINIO Si mihi senatus consultum miseris quod haesitationem tibi fecit, aestimabo an debeas cognoscere de agnoscendis liberis et natalibus veris restituendis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 731)
TRAIANUS PLINIO Agnosco vota tua, mi Secunde carissime, quibus precaris, ut plurimos et felicissimos natales florente statu rei publicae nostrae agam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 891)
Atque aliquis iuvenum quo nunc ego saucius arcu Agnoscat flammae conscia signa suae, Miratusque diu 'quo' dicat 'ab indice doctus Conposuit casus iste poeta meos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 15)
Sermonem agnovi, quod non videatur, agentem Verbaque pro certis iussa valere notis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 515)
nec, si me subito videas, agnoscere possis, aetatis facta est tanta ruina meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 42)
vix igitur possis visos agnoscere vultus, quoque ierit quaeras qui fuit ante color, parvus in exiles sucus mihi pervenit artus, membraque sunt cera pallidiora nova.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 1010)
per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est, per numquam surdos in tua vota deos, perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est, et cui maiestas non onerosa tua est, perque tibi similem virtutis imagine natum, moribus adgnosci qui tuus esse potest, perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes, qui veniunt magno per tua iussa gradu, parte leva minima nostras et contrahe poenas, daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 816)

SEARCH

MENU NAVIGATION