라틴어 문장 검색

Ita ergo age et vive in monasterio, ut clericus esse merearis, ut adulescentiam tuam nulla sorde conmacules, ut ad altare Christi quasi de thalamo virgo procedas et habeas de foris bonum testimonium feminaeque nomen tuum noverint, vultum nesciant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 17:9)
interea, dum lanatas robumque iuvencum more Numae caedit, Iovis ante altaria iurat solam Eponam et facies olida ad praesepia pictas.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII60)
alter enim, si concedas, mactare vovebit de grege servorum magna et pulcherrima quaeque corpora, vel pueris et frontibus ancillarum inponet vittas, et siqua est nubilis illi Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII33)
Nam et in duodecim zodiaci signis, quorum certa certorum numinum domicilia creduntur, cum primum signum Aries Marti adsignatus sit, sequens mox Venerem, id est Taurus, accepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 10:1)
Ait enim nundinas Iovis ferias esse, siquidem flaminica omnibus nundinis in regia Iovi arietem soleat immolare:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 30:2)
et, ut ab Ariete incipiam, magna illi concordia est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 18:2)
Exta porriciunto, dis danto, in altaria aramve focumve eove quo exta dari debebunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 3:3)
Observatum est a sacrificantibus ut, si hostia quae ad aras duceretur fuisset vehementius reluctata ostendissetque se invitam altaribus admoveri, amoveretur, quia invito deo offerri eam putabant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 8:1)
Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti Murice, iam croceo mutabit vellera luto.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 1:3)
Purpureo aureove colore ovis ariesve si aspergetur, principi ordinis et generis summa cum felicitate largitatem auget, genus progeniem propagat in claritate laetioremque efficit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 2:4)
Itaque Iovi tauro verre ariete immolari non licet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 3:3)
Tu quoscumque voles in planum effundere muros, His aries actus disperget saxa lacertis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:58)
Et quibus immitis placatur sanguine diro Tentates, horrensque feris altaribus Hesus, Et Taranis Scythicae non mitior ara Dianae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:30)
Hunc non ruricolae Panes, nemorumque potentes Silvani Nymphaeque tenent, sed barbara ritu Sacra deum, structae diris altaribus arae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:2)
nunc aries suspenso fortior ictu Incussus densi compagem solvere muri Tentat, et impositis unum subducere saxis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:47)

SEARCH

MENU NAVIGATION