라틴어 문장 검색

Si uero ulcus latius atque altius serpit, eodem modo elui debet, inponi uero aut aerugo aut omphacium cum melle aut Andronis compositio aut marrubii, murrae aut croci, aluminis scissilis cocti, rosae foliorum aridorum, gallae, singulorum P. #1108 I;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 8:2)
Si uero alte penetrauit, quicquid occupatum est, praecidendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 15:6)
Si autem altius malum est, considerari debet neruosusne is locus sit an non sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:2)
Aduersus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, maius in manu quam in medicamentis praesidium est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 1:1)
Post haec in aduorso collocandus est, loco lucido, lumine aduerso, sic ut contra medicus paulo altius;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 35:1)
Nam si alte est, prementi non cedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 1:4)
Si uero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 12:4)
tactu uero inaequalis est et mollis et lubricus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 4:3)
idque, quod subest, lubricum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 5:4)
homo praeualens et peritus in sedili alto considit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 6:4)
Specillum tenue in foramina demittitur, quod magis minusue intrando uel in summo cariem esse uel altius descendisse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 3:6)
Neque alienum est instillare paulum rosae uel lactis, quo magis lubrico circumagatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 3:1)
Si peruium inuenit, altius descendens inter os et membranam nihil oppositum inuenit, educiturque siccum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 6:1)
Vbi specillum ad os uenit, si nihil nisi leue et lubricum occurrit, integrum id uideri potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 3:1)
Inter quae si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque est obiectis linamentis et caput altius excitandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION