라틴어 문장 검색

Nam si alte est, prementi non cedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 1:5)
Homo praevalens et peritus in sedili alto considit, supinumque eum et aversum, super genua sua coxis ejus collocatis, comprehendit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 8:4)
quod magis minusve intrando, vel in summo cariem esse, vel altius descendisse, testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 3:7)
si pervium invenit, altius descendens inter os et membranam, nihil oppositum invenit, educiturque siccum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 6:1)
quia latius pateat necesse est quod jam alte processit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 6:5)
Inter quae, si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque objectis linamentis, et caput altius excitandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 9:4)
sed homo collocatur alto sedili, medicus autem humiliore adversus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione., ZZZ4)
quos inter petulans alta cervice Iuventas excludit Senium luco.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:48)
quis erit, pueri, vitreas qui lapsus in undas huc rapidum Tritona vocet, quo vecta per altum deferar?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:79)
sic se testatur et offert celsa potestatis species, non voce feroci, non alto simulata gradu, non improba gestu.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:206)
Asperius nihil est humili cum surgit in altum:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:101)
sed vereor, teneant ne te Tritones in alto lascivas doctum fallere Nereidas, aut idem cupiant pelago te mergere venti, Gildonis nuper qui tenuere fugam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:48)
subsidunt Pangaea rotis altaeque sonoro stridunt axe nives.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:62)
iuvenes venere protervi lascivique senes, quibus est insignis edendi gloria corruptasque dapes variasse decorum, qui ventrem invitant pretio traduntque palato sidereas Iunonis aves et si qua loquendi gnara coloratis viridis defertur ab Indis, quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam ingluviem non Aegaeus, non alta Propontis, non freta longinquis Maeotia piscibus explent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:195)
ceu pueri, quibus alta pater trans aequora merces devehit, intenti ludo studiisque soluti laetius amoto passim custode vagantur;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:290)

SEARCH

MENU NAVIGATION