라틴어 문장 검색

Macedones et maxime omnium frequentes ad signa fuerant et diu ancipitem victoriae spem fecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 181:1)
diu anceps pugna stetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 231:1)
hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 366:1)
consulem nocte quae insecuta est anceps cura agitare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 143:2)
ita et quamdiu missilibus pugnatum est, anceps pugna erat, et iam ab dextra parte, unde terror et fuga coeperat, aegre Romanus restabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 171:1)
integri recentibus telis fatigatos adorti hostes primum acri impetu velut cuneo perculerunt, deinde in fugam averterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 176:1)
repente anceps terror hinc muros ascendentibus Romanis, illinc arce capta barbaros circumvasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 240:2)
videbat enim compulso intra moenia hoste nihil praeter obsidionem restare, eam autem ancipitem fore et diuturnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 403:2)
mox iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque inopinantes perculerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 461:2)
perpauci ex ancipiti peste ad Gytheum in maiora castra perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 304:2)
ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad depopulandam Tripolim Laconici agri, qui proximus finem Megalopolitarum est, duxit et magna vi pecorum hominumque inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium agris mitteret, discessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 305:1)
duae res simul inopinatae perculerunt eum, una praeoccupatus quem petebat locus, altera, quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per loca confragosa iter esset, sine levis armaturae praesidio signa ferri non videbat posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 312:1)
non tam fidem dictis perfuga fecit quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 336:1)
omnia perculsa metu non in Asia modo sed etiam in Syria esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 35:1)
Pausistratus primo ut in re necopinata turbatus parumper, deinde vetus miles celeriter collecto animo terra melius arceri quam maria hostes posse ratus, armatos duobus agminibus ad promunturia, quae cornibus obiectis ab alto portum faciunt, ducit, inde facile telis ancipitibus hostem summoturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 120:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION