라틴어 문장 검색

Nullum est animal tam horrendum tam perniciosumque natura, ut non appareat in illo, simul ira invasit, novae feritatis accessio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 7:2)
Sed dicendum est feras ira carere et omnia animalia praeter hominem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 19:1)
Muta animalia humanis affectibus carent, habent autem similes illis quosdam impulsus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 21:1)
Quid esset ira quaesitum est, an in ullum aliud animal quam in hominem caderet, quo ab iracundia distaret, quot eius species essent ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 29:1)
et cum cervicem noxio imperabo praecidi et cum parricidas insuam culleo et cum mittam in supplicium militare et cum Tarpeio proditorem hostemve publicum imponam, sine ira eo vultu animoque ero, quo serpentes et animalia venenata percutio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 96:2)
Quid est autem cur hominem ad tam infelicia exempla revoces, cum habeas mundum deumque, quem ex omnibus animali- bus, ut solus imitetur, solus intellegit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 87:4)
Et locorum itaque et animalium et corporum et morum varietates mixtura elementorum facit, et proinde aliquo magis incumbunt ingenia, prout alicuius elementi maior vis abundavit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 96:3)
Mutum animal est aut simile muto ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 164:1)
Nam Telesphorum Rhodium amicum suum undique decurtatum, cum aures illi nasumque abscidisset, in cavea velut novum aliquod animal et invisitatum diu pavit, cum oris detruncati mutilatique deformitas humanam faciem perdidisset ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 107:1)
Deinde, si cetera animalia hoc irae tuae subducit, quod consilio carent, eodem loco tibi sit quisquis consilio caret ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 164:3)
et risum audias oportet et fletum, et blanditias et lites, et prospera et tristia, et hominum voces et fremitus animalium latratusque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 203:2)
tot ventres avidissimorum animalium tuendi sunt, emenda vestis et custodiendae rapacissimae manus et flentium detestantiumque ministeriis utendum.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 79:1)
" Quo," inquit, " te reservem, malum et trepidum animal ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 101:2)
ego enim nego quemquam posse iucunde vivere, nisi simul et honeste vivit, quod non potest mutis contingere animalibus nec bonum suum cibo metientibus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 49:2)
Nam et solem lumina aegra formidant et aversantur diem splendidum nocturna animalia, quae ad primum eius ortum stupent et latibula sua passim petunt, abduntur in aliquas rimas timida lucis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 104:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION